Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS VIII.   DE DILATIONIBUS.
      • CAP. I.   Summa sic, ne videatur convenire rubricae de appellationibus: Citatio vocatoria cum peremptoria non debet esse nimis brevis, maxime ubi de rebus ecclesiasticis agitur; nisi necessitas aliud suggerat.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

TITULUS VIII.

 

DE DILATIONIBUS.

 

CAP. I.

 

Summa sic, ne videatur convenire rubricae de appellationibus: Citatio vocatoria cum peremptoria non debet esse nimis brevis, maxime ubi de rebus ecclesiasticis agitur; nisi necessitas aliud suggerat.

 

Alexander III. Cantuariensi et Vigoriensi Episcopis.

 

Dilecti filii nostri, abbas et monachi de H. nobis insinuare curarunt, quod, quum causam, quae vertitur inter ipsos et moniales de Leden., super ecclesia de Alten., decano et archidiacono Linconensibus commiserimus terminandam, ipsi timentes, se a praedictis iudicibus aggravari, eo, quod ad primam citationem terminum sibi nimis brevem et peremptorium statuerunt, ad nostram audientiam duxerunt appellandum; †ipsi nihilominus praedictam ecclesiam praefatis monialibus adiudicaverunt (et infra). Quia vero non spectat ad iuris ordinem, diem peremptorium, et maxime, quum de rebus ecclesiasticis agitur, nisi forte necessitate urgente, taliter maturare, nec etiam in eos, qui se contumaciter absentant, sententiam taliter promulgare, nisi ut pars adversa in possessionem mittatur, ut sic taedio affecti iudicio stare cogantur, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, si est ita, revocato in irritum, si quid inveneritis post appellationem huiusmodi attentatum, in causa iuxta priorum tenorem literarum procedatis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License