Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XXIV.   DE IUREIURANDO.
      • CAP. XXIX.   Movens bellum iniustum compellitur restituere, quae per violentiam occupavit, et eos absolvere, a quibus indebite iuramenta extorsit. H. d. usque ad vers.: Iuramentum. – §. 1.: Non adstringitur quis iuramento ad implendum quod iuravit, si ab alia parte non impletur, cuius respectu praestitum est iuramentum.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. XXIX.

 

Movens bellum iniustum compellitur restituere, quae per violentiam occupavit, et eos absolvere, a quibus indebite iuramenta extorsit. H. d. usque ad vers.: Iuramentum. – §. 1.: Non adstringitur quis iuramento ad implendum quod iuravit, si ab alia parte non impletur, cuius respectu praestitum est iuramentum.

 

Idem.

 

Sicut †[oblatus dilecti filii I. de Cuter. literartum nobis tenor expressit, nuper expertus est in se ipso quod fallax huius vitae incunditas vix aut nunquam statu permaneat in eodem. Quanta enim ei libentius quis inhaeret, tanto facilius labitur cum labente. (Et infra:) Quum igitur simus in eo loco constituti, ut secundum verbum propheticum debeamus dissolvere colligationes impietatis et fasciculos deprimentes, ac dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus] Si vobis constiterit, quod praedictus H. iniuste bellum moverit contra I., ipsum H. monere attentius et inducere studeatis, ut [et] terram ipsius et alia universa per huiusmodi violentiam occupata sine dilatione restituat conquerenti, eum a praestito sibi iuramento prorsus absolventes. Quodsi monitis vestris forte acquiescere noluerit, ipsum ad hoc, si praemissa veritate nitantur, [sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo] cogatis per sententiam excommunicationis, et terram eius interdicti sententiae supponentes. §. 1. Iuramentum autem, quod [idem] I. ultimo se asserit praestitisse, si de assensu factum est utriusque, eum non ligat, qui praestitit, dum ille, cui praestitum fuerat, servare negligit quod promisit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License