Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XXVI.   DE PRAESCRIPTIONIBUS.
      • CAP. II.   Duobus modis summatur, primo sic: Taciturnitas praelati non nocet ecclesiae, donec sit praescriptum. Secundo sic: In rebus invasis non currit praescriptio. Ioan. Andr.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. II.

 

Duobus modis summatur, primo sic: Taciturnitas praelati non nocet ecclesiae, donec sit praescriptum. Secundo sic: In rebus invasis non currit praescriptio. Ioan. Andr.

 

Ex registro Gregorii Italiae Patriciae.

 

Nihil prodest †gloriosissima sanitas et pulchritudo in corporis superficie, si vulnus latet intrinsecus. Atque illa magis cavenda est discordia, cui satellitium pax praebet exterior. Illud vero, quod in epistolis praedictis revocare in memoriam nostram excellentia vestra studiose contendit, sciat scriptum vobis, Nihil cum scandalo, nihil cum forali strepitu vobiscum nos velle de causis pauperum definire, hoc nos et vobis scripsisse meminimus, et scimus, nosmet ipsos iuvante Domino a causarum litigiis ecclesiastica moderatione compescere, atque secundum apostolicum illum sensum rapinam bonorum nostrorum cum gaudio sustinere. Sed illud vos scire credimus, taciturnitatem atque patientiam nostram futuris post me pontificibus in rebus pauperum praeiudicium non facturam. [Unde et nos, explentes etc.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License