Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XXVII.   DE SENTENTIA ET RE IUDICATA.
      • CAP. XIV.   Sententia contra actorem lata, nihil iniqui continens, venit in causa appellationis confirmanda, licet per attestationes videatur pro actore fuisse probatum, dummodo pro sententia concurrant praesumptiones. De quibus hic in litera, et secundum hunc intellectum est hic casus singularis valde.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. XIV.

 

Sententia contra actorem lata, nihil iniqui continens, venit in causa appellationis confirmanda, licet per attestationes videatur pro actore fuisse probatum, dummodo pro sententia concurrant praesumptiones. De quibus hic in litera, et secundum hunc intellectum est hic casus singularis valde.

 

Idem canonicis Novariensibus.

 

Causam, quae inter vos et dilectum filium A. Siccum clericum super praebenda Novariensis ecclesiae vertebatur, quae quondam fuit venerabilis fratris nostri Novariensis episcopi, de qua se dicebat idem Albertus per bonae memoriae C. Papam praedecessorem nostrum fuisse per annulum investitum, coram nobis diutius ventilatam venerabili tandem fratri nostro Laudensi episcopo de consensu partium appellatione remota commisimus terminandam, qui, sicut ex literis ipsius accepimus, utriusque rationibus plenius intellectis, pro vobis contra dictum A. diffinitivam sententiam promulgavit, a qua fuit ad nostram audientiam appellatum. †Dicto igitur Alberto et magistro I. et V. procuratoribus ecclesiae vestrae in nostra propter hoc praesentia constitutis, idem Albertus probare multipliciter nitebatur, sententiam ipsam inique latam fuisse, ac propter hoc debere non immerito retractari, dictis procuratoribus vestris defendentibus sententiam et eam petentibus confirmationis nostrae praesidio communiri. Nos igitur, auditis quae fuerant hinc inde proposita et diligentius intellectis, habito [etiam] cum fratribus nostris super hoc diligenti tractatu, Licet ex parte ipsius A. fuisset propositum, quod contra formam mandati nostri dictus episcopus sententiam promulgavit, sicut per attestationes nitebatur probare, quia tamen iudicis animus non semper ad unam probationis speciem inclinatur, et ipsa sententia nihil continebat iniquum, et eidem iudici de communi partium assensu fuerat causa appellatione remota commissa, qui, ut sententiam ferret post examinationem causae, ab utraque parte fuerat requisitus, sententiam ipsam de fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica curavimus confirmare, ac eam per venerabilem fratrem nostrum Portuensem episcopum diffinivimus observandam [etc. Dat. Lat. VI. Id. Dec. 1198.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License