Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XXVIII.   DE APPELLATIONIBUS, RECUSATIONIBUS, ET RELATIONIBUS.
      • CAP. XIX.   Appellatio frivola non excusat inferiorem, quo minus teneatur obedire superiori, et ut de contemptu puniatur, nisi innocentiam suam aliter purget. H. d. et est casus notabilis in eo, quod dicitur, istum esse puniendum.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. XIX.

 

Appellatio frivola non excusat inferiorem, quo minus teneatur obedire superiori, et ut de contemptu puniatur, nisi innocentiam suam aliter purget. H. d. et est casus notabilis in eo, quod dicitur, istum esse puniendum.

 

Idem Zamorensi Episcopo.

 

Quum parati essemus petitiones, quas nobis per nuncium tuum porrexisti, benigne admittere, et efficaciter exaudire, dilectus filius noster I. sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis olim apostolicae sedis legatus constanti nobis assertione proposuit, quod, quum te ad synodum suam vocasset, et ad eius vocationem contempsisses accedere, in personam tuam excommunicationis sententiam promulgavit, †post cuius excommunicationem qui vice nostra fungebatur, te fecisti in episcopum consecrari. Quumque dilectus filius noster N. canonicus B. Iacobi firmiter asseveraret, quod in legatione regis esses, et ideo non potuisses ad vocationem praedicti cardinalis accedere, cardinalis e contra asseruit, quod non in legatione regis, sed in Salamantina ecclesia te suus nuncius invenisset, †tibique dixisset, quod in alia ecclesia te non esset requisiturus. Et quum iterum ex parte tua fuisset propositum, quod, quando venerabilis frater noster archiepiscopus Compostellanus appellavit, tuam etiam appellationem interposuisses, cardinalis adiecit, quod appellatio illa te tueri nulla parte potuit quin ad ipsius vocationem accedere tenereris. Nos vero attendentes, quod te non decuit contemnere obtentu appellationis ad vocationem venire legati, fraternitatem tuam monemus atque praecipimus, quatenus vel in persona propria, vel per nuncios idoneos apostolico te conspectui repraesentes, innocentiam et immunitatem tuam, si poteris, ostensurus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License