Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius IX Decretalium compilatio IntraText CT - Text |
|
|
CAP. LXVII.
Si is, qui desiit esse tutor, nomine pupilli convenitur invitus, poterit appellare.
Gregorius IX. Magistro scholarium H. et G. de Rupe Canonicis S. Andoniani Morinensis dioecesis.
Ex parte M. dominae de Colb. nobis fuit oblata querela, quod, quum nobis mulier domina de Bellebron. super quibusdam terris ipsam nomine filiorum suorum coram iudicibus auctoritate nostra traxisset in causam, eadem in iudicum ipsorum excipi fecit praesentia, quod, quum res, de quibus in iudicio agebatur, et praedicti filii eius sub potestate et tutela ipsius minime permanerent, quum iam ad secunda vota transisset, super his ei non tenebatur ipsorum nomine, quorum tutrix esse desierat, respondere. Sed quia dicti iudices hac exceptione neglecta nihilominus ad hoc compellebant eandem, ipsa sentiens se gravari, nostram audientiam appellavit. Ideoque mandamus, quatenus, si ita est, revocato in irritum, quicquid post appellationem huiusmodi inveneritis attentatum, audiatis hincinde proposita, etc.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |