Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius IX Decretalium compilatio IntraText CT - Text |
|
|
CAP. VII.
Ubi constat beneficium collatum per habentem potestatem, per exceptionem abiurationis et renunciationis non debet possessio retardari.
Idem Archidiacono Richemundiae.
Post electionem et confirmationem venerabilis fratris nostri [Eustachii] episcopi Eliensis vacante archidiaconatu Richemundiae, quem tenuerat, Eboracensis archiepiscopus eum tibi propria liberalitate concessit, dans Eboracensi capitulo suis literis in mandatis, ut te in archidiaconum, sicut moris est, recipere procurarent; cuius noluerunt mandato parere propter huiusmodi rationes, quia videlicet bonae memoriae Coelestinus Papa praedecessor noster inter alias, quae decano et capitulo Eboracensi suo privilegio noscitur indulsisse, ordinationem quoque canonicorum seu personarum, sicut ab ipsa fundatione loci erat hactenus observatum, liberam esse decrevit, ut videlicet idonea et honesta persona, cui archiepiscopus ipse vacantem in ecclesia Eboracensi praebendam vel dignitatem duxerit conferendam, secundum antiquam ipsius ecclesiae consuetudinem, praesentaretur decano et capitulo supra dictis, †[receptus autem a capitulo in canonicum per librum et panem, per manum decani deberet in capitulo investiri, postmodum vero in osculo fratrum receptus, de conservanda fidelitate ipsi ecclesiae, libertatibus et consuetudinibus iuri consentaneis pro viribus defendendis, non detegendis secretis capituli, iuramentum consuetum et debitum interponeret, et tunc de mandato decani et capituli, prout moris est, per manum installaretur cantoris,] et Si quis contra consuetudinem huiusmodi antiquam et approbatam in ecclesia ipsa esset per aliquem introductus, nec pro persona, nec pro canonico haberetur. Quodsi archiepiscopus vacantem in ecclesia ipsa praebendam vel personatum infra terminum Lateranensis concilii secundum formam praescriptam, canonica admonitione praemissa, personae idoneae non conferret: liceret decano et capitulo auctoritate apostolica nullius contradictione vel appellatione obstante illud iuxta eiusdem concilii statuta conferre. Quum igitur in literis archiepiscopi directis capitulo de decano mentio nullatenus haberetur, per cuius manum debebas in capitulo investiri, eius mandato merito exstitit contradictum, †[et illa praeterea ratione, quod, quum idem praedecessor noster I. de S. Laurentio de cancellaria Eboracensi curavit manu propria per annulum investire, mandans nuncio suo, ipsius nomine stallum in choro et locum in capitulo et processione cum integritate redituum et omnibus ad cancellariam pertinentibus assignari, tu pro eo, quod proventus ipsos in contemptum praesumpsisti mandati apostolici retinere, per decanum et capitulum Eboracense fuisti excommunicationis laqueo irretitus, unde non eras ad dignitatem interim admittendus. Cui praeterea illa ratio repugnabat, quod ante investituram a capitulo habitam archidiaconali te officio ingessisti. Unde iuxta privilegii continentiam pro persona non debebas haberi, praesertim quum tibi homicidia, sacrilegia, incendia et alia multa gravia et enormia obiicerentur, quae, archidiaconatum ipsum manu armata tibi usurpare contendens, perpetrare minime timuisti.] Ipsius igitur institutione propter praemissas rationes et alias a capitulo reprobata, ipsi, ne iuris sui dispendium sustinerent, intelligentes etiam, archidiaconatus ipsius donationem ad eos tam auctoritate Lateranensis concilii quam indulti sibi privilegii devolutam, habito prudentum consilio, dilecto filio R. de sancto Cadmundo illum unanimiter contulerunt, investientes eundem de ipso, prout moris est, et solenniter installantes. Processu vero temporis praefatus archiepiscopus ab apostolica sede rediens in Normanniam, post resignationem et abiurationem a te factam et receptam ab ipso, eidem R. archidiaconatum contulit ante dictum, qui archidiaconatum ipsum tam ratione primae quam secundae concessionis sibi rationabiliter assignatum per sedem apostolicam petiit confirmari. †Ad cuius obiectiones et ordine taliter respondebas, quod, licet decani mentio in literis archiepiscopi directis capitulo expresse facta non fuerit, non tamen ob hoc exclusus videri poterat vel debebat, sicut pars proponebat adversa, immo continebatur in capitulo, sicut pars continetur in toto, cuius decanus pars est honorabilis, archiepiscopus vero caput exsistit, nec in uno contingat corpore [non] sine monstruoso prodigio duo capita inveniri. [Quod autem te excommunicationis sententia lata per decanum et capitulum non ligaverit, multipliciter ostendere satagebas; tum quia fructus cancellariae nequaquam perceperas, quum tantum spiritualium procurator esses ab archiepiscopo constitutus, tum quia nec tu nec alius occasione mandati simplicis, per quod coercitio nemini mandatur, potuit coerceri, praesertim quum illa sententia qualiscunque post appellationem a te interpositam fuerit promulgata. Unde venerabilis frater noster Cantuariensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus in Anglia, communicato multorum coepiscoporum et aliorum prudentium virorum consilio pronunciavit, te huiusmodi sententia non teneri, sicut ex rescripto ipsius legati ostendere satagebas. Administrationi autem archidiaconatus, quum tempore illo absens fueris, te minime ingessisti; sed, quum videres postmodum investituram tibi a capitulo contra iustitiam denegari, de mandato superioris archidiaconatum ingressus, coepisti in eo, prout ad tuum pertinebat officium, ministrare. Quod autem homicidia vel alia huiusmodi per te illic fuerint perpetrata, vel quod archidiaconatum renunciaveris aut etiam abiuraveris, penitus denegabas, asserens, quod eo tempore, quo pars adversa te renunciasse vel abiurasse dicebat, et sibi archidiaconatum fuisse collatum, archiepiscopus te pro archidiacono et adversarium pro excommunicato habuit pariter et intruso. Unde auctoritate literarum nostrarum, de mandato dilecti filii nostri P. presbyteri cardinalis tunc apostolicae sedis legati coram venerabili fratre nostro Rothomagensi archiepiscopo et suis coniudicibus in Normannia, et demum coram bonae memoriae Lincolniensi episcopo et coniudicibus suis in Anglia idem archiepiscopus super intrusione ipsum adversarium traxit in causam, nosque receptas attestationes super ipso negotio meminimus accepisse.] Adiecisti praeterea, quod, si etiam ea fecisses, per adversarium tamen tuum tibi non poterant obiici cum effectu, cui potius super ipso archidiaconatu esset silentium imponendum, et, approbata institutione tua, tibi restitutio facienda, ex confessione partis adversae in iudicio facta et saepius repetita ostendere nitebaris. Ipse namque Rogerius a nobis interrogatus in iure, ex quo tempore archidiaconatus Richemundiae sibi per capitulum fuerit assignatus, respondit, quod circa festum Ascensionis proximum triennium compleretur. Quum igitur ex data literarum nostrarum constaret, tempore illo archiepiscopum apud sedem apostolicam constitutum, et in eis per nos antiquum ius fuerit declaratum, ut tempus, quo ad apostolicam sedem accessit, [et] apud illam permansit, vel recessit ab ipsa, non esset infra tempus sex mensium computandum: liquido constare dicebas tempus illud archiepiscopo minime cucurrisse. Sed si etiam quadriennium effluxisset, sicut prioris responsi poenitens ultimo loco proposuit pars adversa, quod ex parte tua de iure non posse fieri dicebatur, quum etiam tunc arripuisset iter ad sedem apostolicam veniendi, licet illud non fuerit continue prosecutus, impedimentis multiplicibus retardatus, interpretatio rescripti nostri ad tempus etiam huiusmodi pertinebat, cui praeterea praescriptio nocere non poterat in exsilio constituto. Factum autem capituli eundem R. non potuit excusare, quoniam, quum institutio facta per archiepiscopum praecessisset, quod superior ordinaverat capitulum tanquam inferius non poterat reprobare, quum, etsi contra statutum privilegii non fuisset admissus, ipsi tamen, quia nec fuerant exsecutores privilegii constituti, nec poterant simul esse iudices et actores, contra te praesertim absentem et non contumacem procedere non valebant. Si quid ergo per ipsos erat contra factum archiepiscopi proponendum, huiusmodi quaestio ad tribunal erat superius deferenda, ut auctoritate finiretur ipsius, pendente proinde institutione tua facta per illum, ad quem pertinebat tam iure communi quam auctoritate privilegii ante dicti, per quod collatio personatuum et praebendarum archiepiscopo reservatur, idem R. non debuit in locum viventis obrepere. [Ait enim B. Gregorius: “Eum, qui contra iustitiae regulam in archidiaconatum alterius provehi se consensit, ab eiusdem archidiaconatus honore deponimus; qui si ulterius in loco eodem ministrare praesumpserit, se participatione sacrae communionis noverit esse privatum.” Huius ergo auctoritate decreti adversarium tuum asserebas ab archidiaconatus officio, quem male receperat, deponendum; praesertim, quum illi primae irreptioni vehementer insisteret, et per institutionem eiusmodi suum niteretur propositum demonstrare, ipsumque archidiaconatum tibi restitui suppliciter postulabas.] Nos igitur, auditis his et aliis, quae partes in praesentia nostra proponere voluerunt, et plenius intellectis, Quoniam constitit nobis, archidiaconatum praedictum tibi per Eboracensem archiepiscopum [et] primitus fuisse concessum et quod, institutione facta per ipsum secundum iuris ordinem minime reprobata, archidiaconatus non vacans non potuit nec debuit in alium rite transferri, memorato R., qui contra iustitiae regulam in archidiaconatum alterius provehi se consensit, super eo duximus silentium imponendum, sententialiter decernentes, ut institutio facta per Eboracensem archiepiscopum de te sortiatur effectum. Exinde vero, si super renunciatione, vel abiuratione vel aliquo praemissorum aliquis, qui velit et valeat, adversus te quicquam duxerit proponendum, ordine poterit iudiciario experiri. [Nulli ergo etc. Dat. Later. Kal. Iun. 1202.]
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |