Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXI.   DE PIGNORIBUS ET ALIIS CAUTIONIBUS.
      • CAP. VIII.   Usufructuarius cavet, quod fruetur rebus immobilibus salva ipsarum substantia, et pecuniam et aestimationem mobilium, quae consummuntur usu, finito usufructu restituit.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. VIII.

 

Usufructuarius cavet, quod fruetur rebus immobilibus salva ipsarum substantia, et pecuniam et aestimationem mobilium, quae consummuntur usu, finito usufructu restituit.

 

Gregorius IX.

 

Quum constet I. mulierem uxorem Ogerii quoad usumfructum filio suo successisse in bonis, quorum proprietas ad M. mulierem uxorem C. dignoscitur pertinere, mandamus, quatenus eam ad cautionem idoneam exhibendam, quod utatur et fruatur salva rerum substantia rebus immobilibus, quae usu non consumuntur, ad arbitrium boni viri, pecuniam vero, si quam habuit vel habebit, ac aestimationem bonorum, quae consumuntur usu, et in hereditate inventa fuerint, in morte sua dictae mulieri vel heredibus eius restituat, per censuram ecclesiasticam compellatis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License