Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXIV.   DE DONATIONIBUS.
      • CAP. I.   Potest intelligi duobus modis et secundum primum intellectum h. d.: Liberalis in donando existimat se debere quod donat. Vel sic secundam alium intellectum: Promittentes aliquid donare, illud tanquam debitum adimplere tenentur.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

TITULUS XXIV.

 

DE DONATIONIBUS.

 

CAP. I.

 

Potest intelligi duobus modis et secundum primum intellectum h. d.: Liberalis in donando existimat se debere quod donat. Vel sic secundam alium intellectum: Promittentes aliquid donare, illud tanquam debitum adimplere tenentur.

 

Gregorius A. Patricio Gallorum.

 

Prudentes †[viros, sicut estis, regibus adhaerere, multorum solamen est. Nam dum praestantiorem sibi locum ad animae utilitatem datum intelligunt, certum est, quia mercedis causam, ubi inveniunt, non postponunt. Quanto igitur affectu quantaque devotione gloria se vestra in causis pauperum studio pietatis impenderit, dilectissimo filio nostro Candido presbytero renunciante comperimus. Sed quoniam] Hanc sibi quodammodo nobilitas legem imponit, ut debere se quod sponte tribuit existimet, et, nisi in beneficiis suis creverit, nihil se praestitisse putet, [paterna dilectione salutantes gloriae vestrae supra scriptum presbyterum et patrimonium ecclesiae nostrae fiducialiter commendamus ut ope gratiae vestrae praemunitum molestias et onera nulla sustineat. Si igitur boni studii in vobis cura proficiat ut utilitates pauperum vobis annitentibus nutriantur et sentiamus quod de caritate vestra praesumimus. Augete favoris vestri praesidia quid] apud nobilium mentes semiplenum bonum videtur, quod sine adiectione relinquitur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License