Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXX.   DE DECIMIS, PRIMITIIS ET OBLATIONIBUS.
      • CAP. XXXII.   Domini praediorum cogi possunt, ut praedia dent colenda talibus, a quibus sine contradictione ecclesia possit decimas consequi. H. d. usque ad §. Illae – (Illae etc.:) Iste §. propter sui brevitatem non summatur.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. XXXII.

 

Domini praediorum cogi possunt, ut praedia dent colenda talibus, a quibus sine contradictione ecclesia possit decimas consequi. H. d. usque ad §. Illae – (Illae etc.:) Iste §. propter sui brevitatem non summatur.

 

Idem in concilio generali.

 

In aliquibus regionibus quaedam permixtae sunt gentes, quae secundum suos ritus decimas de more non solvunt, quamvis censeantur nomine Christiano. His nonnulli domini praediorum ea tribuunt excolenda, ut decimis defraudantes ecclesias, maiores inde reditus assequantur. Volentes igitur super his ecclesiarum indemnitatibus providere, statuimus, ut ipsi domini, talibus personis et taliter sua praedia excolenda committant, quod absque contradictione ecclesiis decimas cum integritate persolvant, et ad id, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur. Illae quippe decimae necessario solvendae sunt, quae debentur ex lege divina vel loci consuetudine approbata.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License