Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXXI.   DE REGULARIBUS ET TRANSEUNTIBUS AD RELIGIONEM.
      • CAP. II.   Impubes monasterium ingressus post annum a parentibus revocari non potest. H. d. primo. Pubes per vim ingressus post annum exire vel a parentibus revocari non potest. H. d. secundo. Abbas Siculus.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. II.

 

Impubes monasterium ingressus post annum a parentibus revocari non potest. H. d. primo. Pubes per vim ingressus post annum exire vel a parentibus revocari non potest. H. d. secundo. Abbas Siculus.

 

Ex eodem.

 

Si quis ante annos legitimos tonsuratus est sine consensu parentum suorum, [et] si parentes ipsius infra annum non se reclamaverint ad principem, aut ad proprium episcopum vel ad missum dominicum: in ipso clericatu permaneat. Si vero post legitimos annos per vim clericus factus est, et nec ipse, nec parentes eius infra annum ad memoratas personas reclamaverint, in clericatu ita permaneat, sicut is, de quo superius dictum est. [Si vero praefatae personae etc.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License