Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Clara Assisiensis
Regula

IntraText CT - Text

  • Caput II - De his quae volunt vitam istam accipere et qualiter recipi debeant
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II - De his quae volunt vitam istam accipere et qualiter recipi debeant

Si qua divina inspiratione venerit ad nos volens vitam istam accipere, abbatissa sororum omnium consensum requirere teneatur; et si maior pars consenserit, habita licentia domini cardinalis protectoris nostri, possit eam recipere. Et si recipiendam viderit, diligenter examinet eam vel examinari faciat de fide catholica et ecclesiasticis sacramentis. Et si haec omnia credat et velit ea fideliter confiteri et usque in finem firmiter observare; et virum non habet vel, si habet, et iam religionem intravit auctoritate dioecesani episcopi, voto continentiae iam emisso; aetate etiam longaeva vel infirmitate aliqua seu fatuitate ad hujus vitae observantiam non impediente, diligenter exponatur ei tenor vitae nostrae.
Et si idonea fuerit, dicatur ei verbum sancti Evangelii, quod vadat et vendat omnia sua et ea studeat pauperibus erogare (cfr. Mat 19,21). Quod si facere non poterit, sufficit ei bona voluntas. Et caveant abbatissa et eius sorores ne sollicitae sint de rebus suis temporalibus, ut libere faciat de rebus suis quidquid Dominus inspiraverit ei. Si tamen consilium requiratur, mittant eam ad aliquos discretos et Deum timentes (cfr. Act 13, 16), quorum consilio bona sua pauperibus erogentur.
Postea capillis tonsis in rotundum et deposito habitu saeculari, concedat ei tres tunicas et mantellum. Deinceps extra monasterium sine utili, rationabili, manifesta et probabili causa eidem exire non liceat. Finito vero anno probationis, recipiatur ad obedientiam promittens vitam et formam paupertatis nostrae in perpetuum observare.

Nulla infra tempus probationis veletur. Mantellulas etiam possint sorores habere pro alleviatione et honestate servitii et laboris. Abbatissa vero de vestimentis discrete eisdem provideat secundum qualitates personarum et loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderit expedire.

Iuvenculae in monasterio receptae infra tempus aetatis legitimae tondeantur in rotundum; et deposito habitu saeculari induantur panno religioso, sicut visum fuerit abbatissae. Cum vero ad aetatem legitimam venerint, indutae iuxta formam aliarum faciant professionem suam. Et tam ipsis quam aliis novitiis abbatissa sollicite magistram provideat de discretioribus totius monasterii, quae in sancta conversatione et honestis moribus iuxta formam professionis nostrae eas diligenter informet.


In examinatione et receptione sororum servientium extra monasterium servetur forma praedicta; quae possint portare calceamenta. Nulla nobiscum residentiam faciat in monasterio, nisi recepta fuerit secundum formam professionis nostrae. Et amore sanctissimi et dilectissimi pueri pauperculis panniculis involuti, in praesepio reclinati (cfr. Luc 2,7.12), et sanctissimae matris eius moneo, deprecor et exhortor sorores meas, ut vestimentis semper vilibus induantur.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License