Caput III - De divino officio et jejunio, de
confessione et communione
Sorores
litteratae faciant divinum officium secundum consuetudinem fratrum minorum, ex
quo habere poterunt breviaria, legendo sine cantu.Et quae occasione
rationabili non possent aliquando legendo dicere horas suas, liceat eis sicut
aliae sorores dicere Pater noster (Mat 6,9-13). Quae vero
litteras nesciunt dicant viginti quattuor Pater noster pro matutino, pro laude
quinque, pro prima vero, tertia, sexta, nona pro qualibet istarum
horarum septem; pro vesperis autem duodecim, pro completorio septem. Pro defunctis etiam dicant in vesperis septem Pater noster cum
Requiem aeternam (cfr. 4Esd 2,34-35), pro matutino
duodecim, cum sorores litteratae teneantur facere officium mortuorum. Quando vero soror monasterii nostri migraverit, dicant
quinquaginta Pater noster.
Omni tempore sorores ieiunent. In Nativitate vero Domini,
quocumque die venerit, bis refici possint. Cum
adolescentulis, debilibus et servientibus extra monasterium, sicut videbitur
abbatissae, misericorditer dispensetur. Tempore vero manifestae
necessitatis non teneantur sorores ieiunio corporali.
Duodecim vicibus ad minus de abbatissae licentia
confiteantur in anno. Et cavere debent ne alia verba
tunc inserant, nisi quae ad confessionem et salutem pertinent animarum. Septem vicibus communicent, videlicet in Nativitate Domini, in
quinta feria maioris hebdomadae, in Ressurrectione Domini, in Pentecoste, in Assumptione
beatae Virginis, in festo sancti Francisci et in festo omnium sanctorum. Pro
communicandis sanis sororibus vel infirmis capellano intus liceat celebrare.
|