Caput IV - De electione et officio abbatissae,
de capitulo atque de officialibus et discretis
In electione
abbatissae teneantur sorores formam canonicam observare. Procurent autem ipsae
festinanter habere generalem ministrum vel provincialem Ordinis Fratrum
Minorum, qui verbo Dei eas informet ad omnimodam
concordiam et communem utilitatem in electione facienda. Et nulla eligatur nisi
professa. Et si non professa eligeretur vel aliter
daretur, non ei obediatur, nisi primo profiteatur formam paupertatis nostrae.
Qua decedente, electio alterius abbatissae fiat.
Et si aliquo tempore appareret universitati sororum praedictam non esse
sufficientem ad servitium et communem utilitatem
ipsarum, teneantur praedictae sorores iuxta formam praedictam, quam citius
possunt, aliam sibi in abbatissam et matrem eligere.
Electa vero cogitet quale onus in se suscepit et cui
redditura est rationem (cfr. Mat 12,36; Heb 13,17) de grege sibi
commisso. Studeat etiam magis aliis praeesse virtutibus et
sanctis moribus quam officio, ut eius exemplo provocatae sorores potius ex
amore ei obediant quam timore.
Privatis amoribus careat, ne dum in parte plus
diligit, in totum scandalum generet. Consoletur afflictas. Sit etiam ultimum
refugium tribulatis (cfr. Ps 31,7), ne si apud eam
remedia defuerint sanitatum, desperationis morbus preavaleat in infirmis.
Communitatem servet in omnibus, praecipue autem in ecclesia,
dormitorio, refectorio, infirmaria et vestimentis quod etiam simili modo servare
eius vicaria teneatur.
Semel in hebdomada ad minus abbatissa sorores suas
teneatur ad capitulum convocare; ubi tam ipsa quam sorores de communibus et
publicis offensis et negligentiis humiliter debeant confiteri. Et quae tractanda sunt pro utilitate et honestate monasterii, ibidem
conferant cum omnibus sororibus suis; saepe enim Dominus quod melius est minori
revelat.
Nullum
debitum grave fiat, nisi de communi consensu sororum et manifesta necessitate; et hoc per procuratorem. Caveat autem abbatissa
cum sororibus suis, ne aliquod depositum recipiant in
monasterio; saepe enim de huiusmodi turbationes et scandala oriuntur.
Ad conservandam unitatem mutuae dilectionis et pacis, de
communi consensu omnium sororum omnes officiales monasterii eligantur. Et eodem modo octo ad minus sorores de discretioribus eligantur, quarum in his
quae forma vitae nostrae requirit, abbatissa uti consilio semper teneatur. Possint etiam sorores et debeant, si eis utile et expediens videatur,
officiales et discretas aliquando removere et alias loco ipsarum eligere.
|