Caput V - De silentio ac
de locutorio et crate
Ab hora completorii usque ad tertiam sorores silentium
teneant, exceptis servientibus extra monasterium. Sileant etiam continue in
ecclesia, dormitorio, in refectorio tantum dum comedunt; praeterquam in
infirmaria, in qua pro recreatione et servitio infirmarum loqui discrete semper
sororibus liceat. Possint tamen semper et ubique breviter
submissa voce quod necesse fuerit insinuare.
Non liceat sororibus loqui ad locutorium vel ad cratem
sine licentia abbatissae vel eius vicariae. Et
licenciatae ad locutorium loqui non audeant, nisi praesentibus et audientibus
duabus sororibus. Ad cratem vero accedere non praesumant, nisi praesentibus
tribus ad minus per abbatissam vel eius vicariam assignatis de illis octo
discretis, quae sunt electae ab omnibus sororibus pro consilio abbatissae. Hanc formam loquendi
teneantur pro se abbatissa et eius vicaria observare. Et hoc de crate
rarissime, ad portam vero nullatenus fiat. Ad quam cratem pannus interius apponatur, qui non
removeatur, nisi cum proponitur verbum Dei vel aliqua alicui loqueretur.
Habeat etiam ostium ligneum duabus diversis seris ferreis,
valvis et vectibus optime communitum, ut in nocte maxime duabus clavibus
obseretur, quarum unam habeat abbatissa, aliam vero sacrista; et maneat
semper obseratum, nisi cum auditur divinum officium et pro causis superius
memoratis.
Nulla ante solis ortum vel post solis occasum loqui ad
cratem alicui ullatenus debeat.Ad locutorium vero
semper pannus, qui non removeatur, interius maneat.In quadragesima sancti
Martini et quadragesima maiori nulla loquatur ad
locutorium, nisi sacerdoti causa confessionis vel alterius manifestae
necessitatis, quod reservetur in prudentia abbatissae vel eius vicariae.
|