Caput VI - De non habendis possessionibus
Postquam
altissimus Pater caelestis per gratiam suam cor meum dignatus est illustrare,
ut exemplo et doctrina beatissimi patris nostri sancti Francisci poenitentiam
facerem, paulo post conversionem ipsius, una cum sororibus meis obedientiam
voluntarie sibi promisi.
Attendens autem, beatus pater quod nullam paupertatem,
laborem, tribulationem, vilitatem et contemptum saeculi timeremus, immo pro
magnis deliciis haberemus, pietate motus scripsit nobis formam vivendi
in hunc modum. Quia divina inspiratione fecistis vos filias
et ancillas altissimi summi Regis Patris caelestis et Spiritui Sancto vos
desponsastis eligendo vivere secundum perfectionem sancti Evangelii,
volo et promitto per me et fratres meos semper habere de vobis, tanquam de
ipsis curam diligentem et sollicitudinem specialem: quod dum vixit diligenter
implevit et a fratribus voluit semper implendum.
Et ut nusquam declinaremus a sanctissima paupertate quam cepimus nec etiam quae
post nos venturae essent, paulo ante obitum suum iterum scripsit nobis ultimam
voluntatem suam dicens: Ego frater Franciscus parvulus volo sequi vitam et
paupertatem altissimi Domini nostri Jesu Christi et eius sanctissimae Matris et
perseverare in ea usque ad finem (cfr. Mat 10,22). Et rogo vos, dominas meas, et consilium do vobis, ut in ista
sanctissima vita et paupertate semper vivatis. Et custodite vos multum, ne doctrina vel consilio alicuius ab ipsa in perpetuum
ullatenus recedatis” .
Et sicut ego semper sollicita fui una cum sororibus meis sanctam paupertatem
quam domino Deo et beato Francisco promisimus custodire, sic teneantur
abbatissae quae in officio mihi succedent et omnes sorores usque in finem
inviolabiliter observare, videlicet in non recipiendo vel habendo possessionem
vel proprietatem per se neque per interpositam personam, seu etiam aliqui quod
rationabiliter proprietas dici possit, nisi quantum
terrae pro honestate et remotione monasterii necessitas requirit; et illa terra
non laboretur, nisi pro horto ad necessitatem ipsarum.
|