Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Clara Assisiensis
Regula

IntraText CT - Text

  • Caput VII - De modo laborandi
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VII - De modo laborandi


Sorores, quibus dedit Dominus gratiam laborandi, post horam tertiam laborent et de laboritio quod pertinet ad honestatem et communem utilitatem, fideliter et devote, ita quod, excluso otio animae inimico, sanctae orationis et devotionis spiritum non extinguant (cfr. 1The 5,19), cui debent cetera temporalia deservire.
Et id quod manibus suis operantur, assignare in capitulo abbatissa vel eius vicaria coram omnibus teneatur. Idem fiat si aliqua eleemosyna pro sororum necessitatibus ab aliquis mitteretur, ut in communi pro eisdem recommendatio fiat. Et haec omnia pro communi utilitate distribuantur per abbatissam vel eius vicariam de consilio discretarum.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License