Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Clara Assisiensis
Regula

IntraText CT - Text

  • Caput VIII - Quod nihil approprient sibi Sorores et de eleemosyna procuranda et de Sororibus infirmis
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VIII - Quod nihil approprient sibi Sorores
et de eleemosyna procuranda et de Sororibus infirmis


Sorores nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem; et tanquam peregrinae et advenae (cfr. Ps 38,13; 1Pet 2,11) in hoc seculo, in paupertate et humilitate Domino famulantes, mittant pro eleemosyna confidenter, nec oportet eas verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit (cfr. 2Cor 8,9) pauperem in hoc mundo. Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis (cfr. 2Cor 8,2), quae vos, carissimas sorores meas, heredes et reginas regni caelorum instituit, pauperes (cfr. Iac 2,5) rebus fecit, virtutibus sublimavit. Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium (cfr. Ps 141,6); cui, dilectae sorores, totaliter inhaerentes nihil aliud pro nomine Domini nostri Jesu Christi et eius sanctissimae matris in perpetuum sub caelo habere velitis.
Non liceat alicui sorori litteras mittere vel aliquid recipere aut extra monasterium dare sine licentia abbatissae. Nec quicquam liceat habere quod abbatissa non dederit aut permiserit. Quod si a parentibus suis vel ab aliis ei aliquid mitteretur, abbatissa faciat illi dari. Ipsa autem si indiget uti possit; sin autem sorori indigenti caritative communicet. Si vero ei aliqua pecunia transmissa fuerit, abbatissa de consilio discretarum in his quae indiget illi faciat provideri.
De infirmis sororibus, tam in consiliis quam in cibariis et aliis necessariis quae earum requirit infirmitas, teneatur firmiter abbatissa sollicite per se et alias sorores inquirere et iuxta possibilitatem loci caritative et misericorditer providere. Quia omnes tenentur providere et servire sororibus suis infirmis, sicut vellent sibi serviri si ab infirmitate aliqua tenerentur.
Secure manifestet una alteri necessitatem suam. Et si mater diligit et nutrit filiam suam (cfr. 1The 2,7) carnalem, quanto diligentius debet soror diligere et nutrire sororem suam spiritualem? Quae infirmae in saccis cum paleis iaceant et habeant ad caput capitalia cum pluma; et quae indigent pedulis laneis et culcitris uti possint.
Infirmae vero praedictae cum ab introeuntibus monasterium visitantur, possint singulae aliqua bona verba sibi loquentibus breviter respondere. Aliae autem sorores licentiatae monasterium intrantibus loqui non audeant, nisi praesentibus et audientibus duabus discretis sororibus per abbatissam vel eius vicariam assignatis. Hanc formam loquendi tenantur pro se abbatissa et eius vicaria observare.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License