Caput IX - De
poenitentia sororibus peccantibus imponenda
et de sororibus servientibus extra monasterium
Si qua soror contra formam professionis nostrae
mortaliter, inimico instigante, peccaverit, per abbatissam vel alias sorores
bis vel ter admonita, si non se emendaverit, quot diebus contumax fuerit tot in
terra panem et aquam coram sororibus omnibus in refectorio comedat; et graviori
poenae subiaceat, si visum fuerit abbatissae. Interim
dum contumax fuerit, oretur ut Dominus ad poenitentiam cor eius illuminet.
Abbatissa vero et eius sorores cavere debent, ne irascantur vel conturbentur
propter peccatum alicuius, quia ira et conturbatio in se et in aliis impediunt
caritatem.
Si contigeret, quod absit, inter sororem et sororem verbo vel signo occasionem
turbationis vel scandali aliquando suboriri, quae turbationis causam dederit,
statim antequam offerat munus (cfr. Mat 5,23) orationis suae coram Domino, non
solum humiliter prosternat se ad pedes alterius veniam petens, verum etiam
simpliciter roget, ut pro se intercedat ad Dominum quod sibi indulgeat. Illa
vero memor illius verbi Domini: Nisi ex corde dimiseritis, nec Pater vester
caelestis dimittet vobis (cfr. Mat 6,15; 18,35), liberaliter sorori suae omnem
iniuriam sibi illatam remittat.
Sorores
servientes extra monasterium longam moram non faciant, nisi causa manifestae
necessitatis requirat. Et honeste debeant ambulare et parum
loqui, ut aedificari semper valeant intuentes. Et firmiter caevant ne habeant
suspecta consortia vel consilia aliquorum. Nec fiant commatres virorum vel
mulierum, ne hac occasione murmuratio vel turbatio oriatur.
Nec praesumant rumores de saeculo referre in monasterio. Et firmiter teneantur
de his quae intus dicuntur vel aguntur, extra monasterium aliquid non referre,
quod posset aliquod scandalum generare. Quod si aliqua
simpliciter in his duobus offenderit, sit in prudentia abbatissae
misericorditer poenitentiam sibi iniungere. Si autem ex
consuetudine vitiosa haberet, iuxta qualitatem culpae abbatissa de consilio
discretarum illi poenitentiam iniungat.
|