Caput X - De admonitione
et correctione Sororum
Abbatissa moneat et visitet sorores suas et humiliter et
caritative corrigat eas, non praecipiens aliquid eis quod sit contra animam
suam et nostrae professionis formam. Sorores vero subditae recordentur quod
propter Deum abnegaverunt proprias voluntates.
Unde firmiter suis abbatissis obedire teneantur in omnibus quae observare
Domino promiserunt et non sunt animae contraria et nostrae professioni. Abbatissa
vero tantam familiaritatem habeat circa ipsas, ut dicere possint ei et facere
sicut dominae ancillae suae. Nam ita debet esse, quod abbatissa sit omnium
sororum ancilla.
Moneo vero et exortor in domino Jesu Christo, ut caveant
sorores ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia (cfr. Luc
12,15), cura et sollicitudine huius saeculi (cfr. Mat 13,22;
Luc 21,34), detractione et murmuratione, dissensione et divisione. Sint vero sollicitae semper invicem servare mutuae dilectionis
unitatem, quae est vinculum perfectionis (Col 3,14).
Et nescientes litteras non curent litteras discere; sed attendant quod super
omnia desiderare debent habere spiritum Domini et sanctam eius operationem,
orare semper ad eum puro corde et habere humilitatem, patientiam in
tribulatione et infirmitate, et diligere eos qui nos persequuntur (cfr. Mat 5,44), reprehendunt et arguunt, quia dicit Dominus: Beati qui
persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum
(Mat 5,10). Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Mat
10,22).
|