Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Clara Assisiensis
Regula

IntraText CT - Text

  • Caput XI - De Clausurae custodia
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XI - De Clausurae custodia

Ostiaria sit matura moribus et discreta sitque convenientis aetatis, quae ibidem in cellula aperta sine ostio in die resideat. Sit ei aliqua socia idonea assignata, quae cum necesse fuerit, eius vicem in omnibus exsequatur.
Sit autem ostium diversis duabus seris ferreis, valvis et vectibus optime communitum, ut in nocte maxime duabus clavibus obseretur, quarum unam habeat portaria, aliam abbatissa. Et in die sine custodia minime dimittatur et una clave firmiter obseretur.
Caveant autem studiosissime et procurent ne unquam ostium stet apertum, nisi quando minus fieri poterit congruenter. Nec omnino aperiatur alicui intrare volenti, nisi cui concessum fuerit a summo pontifice vel a nostro domino cardinali. Nec ante solis ortum monasterium ingredi nec post solis occasum sorores intus aliquem remanere permittant, nisi exigente manifesta, rationabili et inevitabili causa.
Si pro benedictione abbatissae vel pro aliqua sororum in monialem consacranda vel alio etiam modo concessum fuerit alicui episcopo missam interius celebrare, quam paucioribus et honestioribus poterit sit contentus sociis et ministris.
Cum autem intra monasterium ad opus faciendum necesse fuerit aliquos introire, statuat tunc sollicite abbatissa personam convenientem ad portam, quae tantum illis et non aliis ad opus deputatis aperiat. Caveant studiosissime omnes sorores ne tunc ab ingredientibus videantur.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License