Caput XII - De Visitatore, Capellano et
Cardinali protectore
Visitator
noster sit semper de Ordine Fratrum Minorum secundum voluntatem et mandatum
nostri cardinalis.
Et sit talis de cuius honestate et moribus plena notitia
habeatur. Cuius officium erit, tam in capite quam in membris, corrigere
excessus commissos contra formam professionis nostrae. Qui stans in loco
publico, ut videri ab aliis possit, cum pluribus et singulis loqui liceat quae
ad visitationis officium pertinent secundum quod melius viderit expedire.
Capellanum etiam cum uno socio clerico bonae famae, discretionis providae, et
duos fratres laicos sanctae conversationis et honestatis amatores in subsidium
paupertatis nostrae, sicut misericorditer a praedicto Ordine Fratrum Minorum
semper habuimus, intuitu pietatis Dei et beati Francisci, ab eodem Ordine
gratia postulamus. Non
liceat capellano sine socio monasterium ingredi. Et intrantes
in loco sint publico, ut se possint alterutrum semper et ab aliis intueri.
Pro confessione infirmarum quae ad locutorium ire non
possent, pro communicandis eisdem, pro extrema unctione, pro animae
commendatione, liceat eisdem intrare.
Pro exsequiis vero et missarum sollemniis defunctorum et ad
fodiendam vel aperiendam sepulturam seu etiam coaptandam possint sufficientes
et idonei de abbatissae providentia introire.
Ad haec sorores firmiter teneantur semper habere illum
de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus por nostro gubernatore, protectore et
correctore, qui fuerit a domino papa Fratribus Minoribus deputatus, ut semper
subditae et subiectae pedibus eiusdem sanctae Ecclesiae, stabiles in fide
catholica, paupertatem et humilitatem Domini nostri Jesu Christi et eius
sanctissimae matris et sanctum Evangelium, quod firmiter promisimus, in
perpetuum observemus. Amen.
|