Caput II - De his quae volunt vitam istam
accipere et qualiter recipi debeant
Si qua divina
inspiratione venerit ad nos volens vitam istam accipere, abbatissa sororum
omnium consensum requirere teneatur; et si maior pars consenserit, habita
licentia domini cardinalis protectoris nostri, possit eam recipere. Et si recipiendam viderit, diligenter examinet eam vel examinari faciat de
fide catholica et ecclesiasticis sacramentis. Et si haec omnia credat et velit
ea fideliter confiteri et usque in finem firmiter observare; et virum non habet
vel, si habet, et iam religionem intravit auctoritate dioecesani episcopi, voto
continentiae iam emisso; aetate etiam longaeva vel infirmitate aliqua seu
fatuitate ad hujus vitae observantiam non impediente, diligenter exponatur ei
tenor vitae nostrae.
Et si idonea fuerit, dicatur ei verbum sancti Evangelii, quod vadat et vendat
omnia sua et ea studeat pauperibus erogare (cfr. Mat 19,21). Quod si facere non
poterit, sufficit ei bona voluntas. Et caveant abbatissa et eius sorores ne
sollicitae sint de rebus suis temporalibus, ut libere faciat de rebus suis
quidquid Dominus inspiraverit ei. Si tamen consilium
requiratur, mittant eam ad aliquos discretos et Deum timentes (cfr. Act 13,
16), quorum consilio bona sua pauperibus erogentur.
Postea capillis tonsis in rotundum et deposito habitu
saeculari, concedat ei tres tunicas et mantellum. Deinceps extra monasterium sine utili, rationabili, manifesta et probabili
causa eidem exire non liceat. Finito vero anno probationis,
recipiatur ad obedientiam promittens vitam et formam paupertatis nostrae in
perpetuum observare.
Nulla infra tempus probationis veletur. Mantellulas etiam
possint sorores habere pro alleviatione et honestate servitii et laboris.
Abbatissa vero de vestimentis discrete eisdem provideat secundum qualitates
personarum et loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderit
expedire.
Iuvenculae in monasterio receptae infra tempus aetatis
legitimae tondeantur in rotundum; et deposito habitu saeculari induantur panno
religioso, sicut visum fuerit abbatissae. Cum vero ad
aetatem legitimam venerint, indutae iuxta formam aliarum faciant professionem
suam. Et tam ipsis quam aliis novitiis abbatissa
sollicite magistram provideat de discretioribus totius monasterii, quae in
sancta conversatione et honestis moribus iuxta formam professionis
nostrae eas diligenter informet.
In examinatione et receptione sororum servientium extra
monasterium servetur forma praedicta; quae possint portare calceamenta. Nulla nobiscum residentiam faciat in monasterio, nisi recepta
fuerit secundum formam professionis nostrae. Et amore
sanctissimi et dilectissimi pueri pauperculis panniculis involuti, in praesepio
reclinati (cfr. Luc 2,7.12), et sanctissimae matris
eius moneo, deprecor et exhortor sorores meas, ut vestimentis semper vilibus
induantur.
|