Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Clara Assisiensis
Regula

IntraText CT - Text

  • Caput IV - De electione et officio abbatissae, de capitulo atque de officialibus et discretis
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput IV - De electione et officio abbatissae, de capitulo atque de officialibus et discretis

In electione abbatissae teneantur sorores formam canonicam observare. Procurent autem ipsae festinanter habere generalem ministrum vel provincialem Ordinis Fratrum Minorum, qui verbo Dei eas informet ad omnimodam concordiam et communem utilitatem in electione facienda. Et nulla eligatur nisi professa. Et si non professa eligeretur vel aliter daretur, non ei obediatur, nisi primo profiteatur formam paupertatis nostrae. Qua decedente, electio alterius abbatissae fiat.

Et si aliquo tempore appareret universitati sororum praedictam non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem ipsarum, teneantur praedictae sorores iuxta formam praedictam, quam citius possunt, aliam sibi in abbatissam et matrem eligere.
Electa vero cogitet quale onus in se suscepit et cui redditura est rationem (cfr. Mat 12,36; Heb 13,17) de grege sibi commisso. Studeat etiam magis aliis praeesse virtutibus et sanctis moribus quam officio, ut eius exemplo provocatae sorores potius ex amore ei obediant quam timore.

Privatis amoribus careat, ne dum in parte plus diligit, in totum scandalum generet. Consoletur afflictas. Sit etiam ultimum refugium tribulatis (cfr. Ps 31,7), ne si apud eam remedia defuerint sanitatum, desperationis morbus preavaleat in infirmis.

Communitatem servet in omnibus, praecipue autem in ecclesia, dormitorio, refectorio, infirmaria et vestimentis quod etiam simili modo servare eius vicaria teneatur.
Semel in hebdomada ad minus abbatissa sorores suas teneatur ad capitulum convocare; ubi tam ipsa quam sorores de communibus et publicis offensis et negligentiis humiliter debeant confiteri. Et quae tractanda sunt pro utilitate et honestate monasterii, ibidem conferant cum omnibus sororibus suis; saepe enim Dominus quod melius est minori revelat.
Nullum debitum grave fiat, nisi de communi consensu sororum et manifesta necessitate; et hoc per procuratorem. Caveat autem abbatissa cum sororibus suis, ne aliquod depositum recipiant in monasterio; saepe enim de huiusmodi turbationes et scandala oriuntur.
Ad conservandam unitatem mutuae dilectionis et pacis, de communi consensu omnium sororum omnes officiales monasterii eligantur. Et eodem modo octo ad minus sorores de discretioribus eligantur, quarum in his quae forma vitae nostrae requirit, abbatissa uti consilio semper teneatur. Possint etiam sorores et debeant, si eis utile et expediens videatur, officiales et discretas aliquando removere et alias loco ipsarum eligere.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License