Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Clara Assisiensis
Regula

IntraText CT - Text

  • Caput X - De admonitione et correctione Sororum
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput X - De admonitione et correctione Sororum

Abbatissa moneat et visitet sorores suas et humiliter et caritative corrigat eas, non praecipiens aliquid eis quod sit contra animam suam et nostrae professionis formam. Sorores vero subditae recordentur quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates.
Unde firmiter suis abbatissis obedire teneantur in omnibus quae observare Domino promiserunt et non sunt animae contraria et nostrae professioni. Abbatissa vero tantam familiaritatem habeat circa ipsas, ut dicere possint ei et facere sicut dominae ancillae suae. Nam ita debet esse, quod abbatissa sit omnium sororum ancilla.
Moneo vero et exortor in domino Jesu Christo, ut caveant sorores ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia (cfr. Luc 12,15), cura et sollicitudine huius saeculi (cfr. Mat 13,22; Luc 21,34), detractione et murmuratione, dissensione et divisione. Sint vero sollicitae semper invicem servare mutuae dilectionis unitatem, quae est vinculum perfectionis (Col 3,14).
Et nescientes litteras non curent litteras discere; sed attendant quod super omnia desiderare debent habere spiritum Domini et sanctam eius operationem, orare semper ad eum puro corde et habere humilitatem, patientiam in tribulatione et infirmitate, et diligere eos qui nos persequuntur (cfr. Mat 5,44), reprehendunt et arguunt, quia dicit Dominus: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mat 5,10). Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Mat 10,22).





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License