Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Clara Assisiensis
Regula

IntraText CT - Text

  • Caput XII - De Visitatore, Capellano et Cardinali protectore
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XII - De Visitatore, Capellano et Cardinali protectore

Visitator noster sit semper de Ordine Fratrum Minorum secundum voluntatem et mandatum nostri cardinalis. Et sit talis de cuius honestate et moribus plena notitia habeatur. Cuius officium erit, tam in capite quam in membris, corrigere excessus commissos contra formam professionis nostrae. Qui stans in loco publico, ut videri ab aliis possit, cum pluribus et singulis loqui liceat quae ad visitationis officium pertinent secundum quod melius viderit expedire.
Capellanum etiam cum uno socio clerico bonae famae, discretionis providae, et duos fratres laicos sanctae conversationis et honestatis amatores in subsidium paupertatis nostrae, sicut misericorditer a praedicto Ordine Fratrum Minorum semper habuimus, intuitu pietatis Dei et beati Francisci, ab eodem Ordine gratia postulamus. Non liceat capellano sine socio monasterium ingredi. Et intrantes in loco sint publico, ut se possint alterutrum semper et ab aliis intueri.
Pro confessione infirmarum quae ad locutorium ire non possent, pro communicandis eisdem, pro extrema unctione, pro animae commendatione, liceat eisdem intrare.
Pro exsequiis vero et missarum sollemniis defunctorum et ad fodiendam vel aperiendam sepulturam seu etiam coaptandam possint sufficientes et idonei de abbatissae providentia introire.
Ad haec sorores firmiter teneantur semper habere illum de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus por nostro gubernatore, protectore et correctore, qui fuerit a domino papa Fratribus Minoribus deputatus, ut semper subditae et subiectae pedibus eiusdem sanctae Ecclesiae, stabiles in fide catholica, paupertatem et humilitatem Domini nostri Jesu Christi et eius sanctissimae matris et sanctum Evangelium, quod firmiter promisimus, in perpetuum observemus. Amen.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License