4. Stephanus rex exemplum prostat vitae familiaris mille
per annorum spatium fulgens. Ex eius liberis unus Emericus ad adulescentiam
pervenit; de illius institutione S. Stephanus peculiarem curam adhibuit
invigilavitque ut scientia tunc temporis necessaria ditaretur. Accurate etiam
animum intendit in eius personam efformandam, qua de re tum praeclaris eum
commisit magistris - quos inter erat S. Gerardus, futurus Episcopus
Csanadiensis -, tum libellum in eius usum componi iussit suis cogitationibus
vitaeque regulis refertum. Quibus filium ita praeparavit ad vitam, ut regni
gubernaculis tam scientia quam moribus dignus fieret. Sed cum adhuc iuvenis e
vita migrasset, patri succedere non potuit.
Regis Stephani familia vere exstitit sancta, Beata Gisela coniuge honestata
Sanctoque Emerico filio, ipsaque in seram usque progeniem tantam potuit
propagare virtutem, ut Domus Arpadiana haud immerito diceretur innumeros
sanctos beatosque Ecclesiae peperisse. Quae quidem praeclara Christianismi
lumina adhuc nos impellunt ut Christi apta ratione sequamur vestigia. Decem
post saecula monet usque aetatem nostram, ut virtutes vitae familiaris magni
aestimentur, neque officium educandorum neglegatur liberorum. Quare opportune
iteramus, quod occasione Nostrae pastoralis in Hungaria visitationis ad homines
culturae et scientiae diximus: "In cultu humano gravissimum est
educationis momentum. Haec autem... eo spectat, ut propagini futurae repertorum
scientificorum inventorumque technicorum summa tradatur [...]. Pari, immo
maiore nisu, opus est etiam in campo educationis. Nam conceptio quaedam
coartata de homine immensum detrimentum afferre potest
formationi".2
|