Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus II
Ad catholicum Hungariae populum "Millennio Hungarico" exeunte

IntraText CT - Text

  • 5
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5. Magni huius viri rei publicae moderandae clarissimi eam memoramus indolem, qua ipse est incitatus ad gravissimos suos in ordinando regno labores feliciter exantlandos. Eius vitae scriptores referunt Stephanum fuisse animo precationibus semper intentum atque, quamquam variis gubernandi regni negotiis occupatum, precandi tamen tempus invenisse. Hic eius animus apparet in Libello de institutione morum ad Emericum filium scripto: Observatio orationis maxima acquisitio est regalis salutis... Continua oratio est peccatorum ablutio et remissio. Tu autem, fili mi, quotienscumque ad templum Dei curris, ut Deum adores cum Salomone, filio regis, et ipse semper rex dicas "Emitte, Domine, sapientiam de sede magnitudinis tue, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam, quid acceptum sit coram te omni tempore".3

Hanc notam praesertim animadvertimus praedicandam, quod plurimi facimus incrementa spiritus precationis novo millennio ineunte, sicut scripsimus in Epistula Nostra Apostolica: "Indiget sanctitatis paedagogia affectu christiano qui cum primis arte precationis praecellit. [...] Discere namque quemlibet precari oportet. [...] Praesertim pluribus coram probationibus, quibus fidem hodie obicit mundus, erunt illi [sc. communes Christiani] non tantum Christiani mediocres, verum Christiani "in periculo". Etenim "periculum" ipsi facient ne suam paulatim defervescere videant fidem ac forsitan etiam illecebris cedent "surrogatuum", complectentes scilicet aliena religionis proposita, quin immo etiam aberrantibus indulgentes superstitionis formis".4




3 S. Stephanus: Libellus de institutione morum ad Emericum ducem, c. 9: Scriptores rerum Hungaricarum (n. 1), 11 626.



4 IOANNES PAULUS PP. II: Epistula Apostolica "Novo millennio ineunte", diei 6 Ianuarii anni 2001, nn. 32. 34: AAS 93 (2001). 






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License