Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio pro doctrina fidei
Declaratio de euthanasia

IntraText CT - Text

  • INTRODUCTIO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

INTRODUCTIO

Iura et bona quae humanae personae inhaerent, magnum obtinent momentum in quaestionibus quae apud nostrae aetatis homines agitantur. Ad rem quod attinet, Concilium Oecumenicum Vaticanum II praecellentem personae humanae dignitatem, peculiarique modo ius ipsius ad vitam, sollemniter confirmavit. Quapropter idem Concilium denuntiavit crimine contra vitam, quorum in numero ponunturculusvis generis homicidia, genocidia, abortus, euthanasia et ipsum voluntarium suicidium”.

Recentiore tempore S. Congregatio pro Doctrina Fidei in omnium Christifidelium mentem doctrinam de abortu procurato revocavit.2 Nunc vero eadem S. Congregatio opportunum ducit Ecclesiae doctrinam de euthanasia proponere.

Verum quidem est, hoc in doctrinae campo, ultimos Pontifices principia exposuisse, quae vim suam integre servant; at medicae artis progressus effecerunt ut in quaestione de euthanasia hisce ultimis annis novi aspectus in medium proferrentur; qui quidem aspectus postulant ut novis dilucidationibus proponantur, ad ethicas normas quod attinet.

In hominum societate, quae hodie est, cum sacpe in discrimen vocentur ipsa fundamentalia vitae humanae bona, fit ut mutatio civilis culturae vim habeat in ipsam rationem mortem et dolorem aestimandi; animadvertendum etiam est auctam esse medicae artis virtutem sanandi vitamque prorogandi quibusdam datis condicionibus, quae quidem interdum nonnullas de re morali quaestiones gignunt. Itaque homines, qui in tali rerum statu versantur, anxii sibi interrogationes ponunt de extremae senectutis et mortis significatione. Ac proinde consentaneum est, ut iidem quaestionem sibi ponant an ius habeant sibi vel suis procurandidulcem mortem”, quae breviores dolores reddere possit, quacque ipsis videtur hominis dignitati magis respondere.

Qua de re plures Conferentiae Episcopales Sacrae Congregationi pro Doctrina Fidei quaestiones proposuerunt. Nunc autem haec Sacra Congregatio, postquam circa varios euthanasiae aspectus peritorum sententiam iam quaesivit, in animo habet trac Declaratione episcoporum petitionibus respondere, quo ipsi facilius fideles sibi creditos recte docere possint, idque habeant unde ad gravissimam hanc causam publicae rei moderatoribus considerationis elementa praebeant.

Argumenta hoc in documento proposita ad eos in primis spectant, qui fidem et spem suam reponunt in Christo, e cuius vita, morte et resurrectione christianorum vita ac mors praesertim novam significationem acceperunt, iuxta S. Pauli verba: “Sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur.Sive ergo vivimus sive morimur, Domini sumus”.

Ad eos autem quod attinet, qui alias religiones profitentur, horum plerique nobiscum in id profecto consentient, quod scilicet fides in Deum Creatorem, Providentem et vitae Dominum - si quidem eam ipsi participent - unicuique personae humanae praecellentem dignitatem tribuit, eiusque reverentiam tuetur.

Sperandum est hanc Declarationem consensum adipisci posse etiam hominum bonae voluntatis, qui etsi philosophicae doctrinae vel ideologiae diversitate inter se discrepant, nihilominus de iuribus personae humanae vivam conscientiam ferunt. Haec ipsa iura, alioquin, recentiorum annorum decursu, saepe proclamata sunt per declarationes Conventuum Internationalium; cum autem hic agatur de iuribus fundamentalibus cuiusvis humanae personae proprlis, patet fas non esse argumentis inniti ductis a pluralismo politico vel a libertate religiosa, ut eorundem iurium vis universalis denegetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License