Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio pro doctrina fidei
Declaratio de euthanasia

IntraText CT - Text

  • I. VITAE HUMANAE VALOR
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I.
VITAE HUMANAE VALOR

Vita inumana est fundamentum omnium bonorum itemque necessarius fons et condicio cuiusvis activitatis humanae necnon consortionis socialis. Quod si maxime pars hominum vitam aestimant rem sacram esse, et fatentur neminem eadem libere uti posse, christifideles tamen in ea quiddam praestantius cernere valent, donum scilicet amoris Dei, quod conservare fructuosumque reddere debent. Qua ex altera consideratione haec consectaria sequuntur:

1. Nemini attentare licet vitam alicuius hominis innocentis, quin sese opponat amori Dei erga ipsum, quin fundamentale ius violet, quod nec amitti nec alienari potest, ac proinde quin summae gravitatis crimen committat.

2. Omnis homo vitam secundum Dei consilium agere debet. Ea ipsi committitur tamquam bonum quod iam hisce in terris fructus facere oportet, sed cuius plena et absoluta perfectio in aeterna vita exspectanda erit.

3. Voluntaria mors igitur, seu suicidium, pariter ac homicidium nefas est; talis enim hominis actio habenda est reiectio supremae Dei potestatis eiusque amoris consilii. Suicidium, praeterea, saepe est etiam recusatio amoris erga seipsum, negatio naturalis instinctus vivendi, fuga a iustitiae et caritatis officiis quae debentur sive proximis, sive variis communitatibus, sive consortioni hominum universae - quamvis interdum, ut omnes norunt, animi status contingant quae culpam minuere aut etiam plene auferre possint.

A suicidio tamen plane distinguendum est illud vitae sacrificium, quo quis ob excelsam causam - cuiusmodi est Dei honor, salus animarum, vel servitium pro fratribus - vitam suam profundit aut in discrimen adducit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License