Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio pro doctrina fidei
Declaratio de euthanasia

IntraText CT - Text

  • II. EUTHANASIA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II.
EUTHANASIA

Ut autem quaestio de euthanasia rite tractetur, expedit in primis vocabulorum significationem accurate explicare.

Etymologia spectata, euthanasia apud antiquos placidam mortem significabat acerbis doloribus vacuam. Hodie amplius non attenditur ad hanc originariam vocis significationem, sed potius ad quendam medicae artis interventum, quo dolores infirmitatis vel supremi vitae agonis immnuuntur, interdum etiam cum periculo vitam praemature auferendi. Denique hoc verbum strictiore sensu accipitur, ita ut elus vis et notio sit: mortem inferre miserationis causa, eo quidem proposito, ut extremi dolores radicitus tollantur, vel ut pueris abnormibus, aegrotis insanabilibus aut mente captis evitetur infelicis vitae prorogatio, fortasse ad plures annos, quae nimium grave onus familiis vel societati imponere possit.

Necessarium igitur est ut plane pateat, quae notio huic voci in praesenti documento tribuatur.

Nomine euthanasiae significatur actio vel omissio qune suapte natura vel concilio mentis mortem affert, ut hoc modo omnis dolor removeatur. Euthanasia igitur in voluntatis proposito et in procedendi rationibus, quae adhibentur, continetur.

Iamvero, denuo firmiter declarandum est neminem nihilque ullo modo sinere posse ut vivens humanum innocens occidatur, sive sit fetus vel embryon, sive infans vel adultus, sive senex, sive morbo insanabili affectus, sive in mortis agone constitutus. Praeterea nemini licet mortiferam hanc actionem petere sibi aut alii, qui sit ipsius responsabilitati commissus, immo in eadem ne consentire quidem potest explicite vel implicite. Nec auctoritas ulla potest eam legitime iniungere vel permittere. Agitur enim de legis divinae violatione, de offensione dignitatis personae humanae, de crimine contra vitam, de facinore in hominum genus.

Fieri potest ut ob diuturnos ac vix tolerandos dolores, ob rationes in animi affectibus innixas, vel ob alterius generis causas, aliqui ad persuasionem adducantur se legitime posse mortem sibi petere aut aliis afferre. Quamquam hisce in casibus hominis culpa imminui aut omnino deesse potest, nihilominus error iudicii in quem conscientia, bona fide fortasse, incidit, naturam huius actus mortiferi non mutat, qui per se repudiandus semper erit. Gravissime aegrotantium implorationes, quandoque mortem invocantium, haud intelligendae sunt quasi veram euthanasiae voluntatem significent; etenim fere semper agitur de anxlis invocationibus auxilii et amoris. Praeter medicas curas, id quo aegrotus indiget, est amor, est fervidus animi affectus humanus et supernaturalis, quo proximi omnes, parentes et filli, medici et aegrotorum ministri eum complecti possunt ac debent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License