III.
DOLORIS SIGNIFICATIO APUD CHRISTIANOS
ET ANALGESICORUM REMEDIORUM USUS
Non semper mors
advenit in miserabilibus condicionibus post vix tolerandorum dolorum cruciatum.
Neque recesse est ut casus omnino singulares prae oculis habeamus.Plura enim
eaque concordia testimonia opinari iubent naturam ipsam consuluisse, ut
leviores redderentur separationes illae in morte faciendae, quae si homini
acciderent optima utenti valetudine, acerbae praeter modum ipsi evaderent. Quo
fit ut morbi diuturnitas, provecta senectus, solitudinis ac derelictionis
status eiusmodi inducant psychologicas condiciones, quae acceptionem mortis
faciliorem efficiant.
Nihilominus
fatendum est mortem, quam saepe acerbi diuturnique dolores praecedunt aut
comitantur, eventum exstare, qui naturaliter hominis animum angore afficit.
Corporis doIor
certe condicionis humanae pars est, quae vitari non potest; ratione biologica
spectata, is monitum praebet, cuius utilitas est indubia: at, cum psychologicam
hominis vitam attingat, eius vis saepe biologicam utilitatem superat atque adeo
augere potest, ut optabilis sit eius amotio, quoquo pacto obtinenda.
Secundum
christianam doctrinam, tamen, dolor praesertim in extremis vitae momentis,
proprium obtinet locum in salvifico Dei consilio; is enim est participatio
passionis Christi et coniunctio cum redemptionis sacrificio, quod Ipse obtulit
voluntati Patris obtemperans. Quare mirum non est si christiani quidam cupiunt
modice uti anaestheticis medicamentis, ita ut partem saltem dolorum suorum
voluntarie assumentes, per eos conscio modo cum doloribus Christi cruci aífixi
sese coniungere valeant. Nihilominus a prudentia alienum est heroicam quandam agendi rationem
tanquam generalem normam imponere.
E contrario humana et christiana prudentia pro pluribus aegrotis suadet usum
eorum medicamentorum quae apta sint ad leniendum vel
auferendum dolorem, etiamsi inde, ut secundarii effectus, torpor et imminuta
animi conscientia consequantur.
Quod autem ad eos attinet
quibus deest facultas sensa sua exprimendi, recte praesumi potest ipsos velle
haec doloris lenimenta sumere, eademque sibi ministrari secundum medicorum consilia.
At intensivus
analgesicorum remediorum usus difficultatibus non caret, quia ad eorum
efiicaciam servandam, ob assuetudinis phaenomenon, communiter portio sumenda augeri debet. Iuvat hic commemorare quandam Pii XII declarationem, quae adhuc
integram vim suam retinet. Medicorum coetui, qui hanc quaestionem
proposuerant: “Doloris et conscientiae sublatio ope narcoticorum medicamentorum
[...] iuxta religionem et
disciplinae moralis normas potestne permitti medico et aegroto (etiamsi mors
immineat atque horum medicamentorum usus praevideatur breviaturus esse
vitam)?”, Pontifex respondit: “Si alia subsidia desunt, et si in hisce rerum
adiunctis id minime impedit quominus alia religiosa et moralia officia impleantur:
licet”. Quo in casu, uti patet, mors nullo modo est animo intenta aut
quaesita, etsi rationabili de causa in eius periculum incurritur; id tantummodo
in propositis fuit, ut dolores efficaciter lenirentur, adhibitis ad id
analgesicis remediis, quae medicae arti praesto sunt.
Attamen analgesica
medicamenta, quibus aegroti sui conscientiam amittunt, peculiari consideratione
digna sunt. Multum interest,
enim, homines posse non solum moralibus praeceptis et ofiiciis erga familiares
satisfacere, verum etiam ac praesertim piene sibi conscios ad occursum Christi
rite animum disponere. Pius XII idcirco admonet “fas non esse morientem sine
gravi causa sui conscientia privari”
|