IV.
PROPORTIO SERVANDA
IN REMEDIORUM
THERAPEUTICORUM USU
Nostris temporibus magni
refert, mortis momento, personae humanae dignitatem et christianam vitae
significationem servari, cavendo a quadam “technicitate”, uti aiunt, quae periculum abusus secumfert. Ac revera
sunt qui loquuntur de “iure ad mortem”, qua quidem
dictione non intelligitur ius alicuius ad mortem sibi consciscendam per se vel
per alium, quemadmodum ipsi placet, sed ius moriendi omni cum tranquillitate,
inumana et christiana dignitate cervata. Si res ita
consideretur, artis therapeuticae usus interdum nonnullas quaestiones afferre
potest.
Pluribus in casibus fieri potest ut rerum
status adeo implexus sit, ut dubitationes oriantur de modo, quo doctrinae
moralis principia in rem traduci oporteat. Decisiones
capiendae ad conscientiae iudicium tandem pertinent
sive aegroti vel eorum qui legitime ipsius nomme agunt, sive etiam medicorum
qui omnes prae oculis habere debent tum disciplinae moralis praecepta tum
multiplices casus aspectus.
Uniuscuiusque officium est
consulere valetudini suae et efficere ut sibi curationes ministrentur. Ii autem quibus infirmorum cura concredita est,
omni cum diligentia operam suam praestare debent ac remedia praebere, quae
necessaria vel utilia videantur.
Suntne igitur in omnibus rerum adiunctis
cuncta prorsus remedia experienda?
Haud multo ante moralis disciplinae cultores
respondebant usum mediorum “extraordinariorum” numquam praecipi posse. Huiusmodi responsio, quae, ut principium, semper valet, hodie
fortasse minus perspicua apparet sive ob parum definitum dicendi modum, sive etiam
ob celeres progressus, qui in re therapeutica facti sunt. Hinc est quod quibusdam potius
placet loqui de mediis “proportionatis” et “non proportionatis”. Utcumque res
se habet, recta mediorum aestimatio fieri poterit, si artis therapeuticae
genus, eiusque difficultatum et periculorum gradus ac sumptus necessarii necnon
possibilitas eodem utendi, cum effectibus, quos exspectare licet, comparentur,
debita ratione habita tum status aegroti tum ipsius corporis et animi
virium.Quo facilius haec generalia principia ad rem deducantur, iuvare poterunt
accuratiores explicationes, quae sequuntur:
- Si alia remedia non suppetunt, licet, ex
consensu aegroti, media adhibere, quae novissima medicae artis inventa
protulerunt, etiamsi haud satis adhuc experimentis probata sint nec aliquo
periculo careant. Aegrotus, qui ea accipiat, poterit etiam
exemplum generosi animi praebere in bonum generis humani.
- Pariter licet
horum mediorum usum abrumpere, quotiescumque exitus spem in eis repositam
fallit. At in hoc capiendo consilio, ratio habeatur iusti desiderii aegroti
eiusque familiarium, nec non sententiae medicorum, qui vere periti sint; hi
profecto prae ceteris aequam aestimationem facere poterunt, cum sumptus
instrumentorum et hominum in id impendendorum non respondet effectibus qui
praevidentur, et cum medicae artis adhibita subsidia imponunt aegroto dolores
aut incommoda graviora quam utilitates quae inde ei afferri possunt.
- Semper licet satis habere communia
remedia, quae ars medica suppeditare potest. Quapropter
nemini obligatio imponenda est genus curationis adhibendi quod, etsi in usu iam
est, adhuc tamen non caret periculo vel nimis est onerosum. Quae remedii recusatio comparanda non est cum suicidio: verius
habenda est vel simplex acceptatio condicionis humanae; vel cura vitandi
laboriosum medicae artis apparatum cui tamen par sperandorum effectuum utilitas
non respondet; vel denique voluntas onus nimis grave familiae aut communitati
non imponendi.
- Imminente morte, quae
remediis adhibitis nullo modo impediri potest, licet ex conscientia consilium
inire curationibus renuntiandi, quae nonnisi precariam et doloris plenam vitae dilationem afferre valent, haud
intermissis tamen ordinariis curie, quae in similibus casibus aegroto debentur.
Tunc causa non est cur medicus animi angore afficiatur, quasi
alicui, qui in periculo versaretur, auxilium negaverit.
|