CONCLUSIO
Normae quae trac
Declaratione continentur, proficiscuntur ab impenso studio opem hominibus
ferendi, secundum Creatoris consilium. Si ex una parte vita habenda est Dei donum,
ex altera vero mors vitari nequit; recesse igitur est ut nos, mortis horam
nullo modo properantes, eam excipere valeamus piene nobis conscii
responsabilitatis nostrae et omni cum dignitate. Mors, enim,
finem quidem imponit terrestri huic vitae, sed simul ad immortalem vitam aditum
patefacit. Quapropter ad hoc eventum omnes
homines animum rite disponere debent, humanorum valorum praefulgente luce, ac
multo magis christifideles suae fidei rumine ducti.
Quod attinet ad
publicae sanitati tuendae addictos, ii profecto nihil reliqui faciant ut totem
artis suae peritiam in bonum infirmorum et morientium impendant; quibus tamen
meminerint aliud solacium deberi, idque multo magis necessarium, scilicet
immensam bonitatem et ardentem caritatem. HuTusmodi
ministerium, quod hominibus praestatur, ipsi Christo Domino etiam praestatur,
qui dixit: “Quamdiu fecistis uni de tris fratribus meis minimis, mihi
fecistis”.
Hanc
declarationem in Conventu ordinario hulus S. Congregationis deliberatam, Summus
Pontifex PP. Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto
concessa, adprol7avit et puhlici iuris fieri iussit.
Romae,
ex Aedibus S. Gongregationis pro Doctrina Fidei, die 5 Maii 1980.
FRANCISCUS Card. SEPER
Praefectus
Fr. Hieronymus Hamer, O. P. Archiepiscopus tit. Loriensis
Secretarius
|