|
Textus
Gregorius Episcopus, servus servorum Dei. Dilectis in Christo filiabus Clarae ac aliis ancillis Christi in
ecclesia Sancti Damiani Episcopatus Assisii congregatis, salutem et apostolicam
benedictionem.
Sicut manifestum est, cupientes soli
Domino dedicari, abdicastis rerum temporalium appetitum; propter quod, venditis
omnibus et pauperibus erogatis, nullas omnino possessiones habere proponitis,
illius vestigiis per omnia inhaerentes, qui pro nobis factus est pauper, via,
veritas, atque vita. Nec
ab huiusmodi proposito vos rerum terret inopia; nam laeva Sponsi caelestis est
sub capite vestro ad sustentandum infirma corporis
vestri, quae legi mentis ordinata caritate stravistis. Denique qui pascit aves
caeli et lilia vestit agri vobis non deerit ad victum
pariter et vestitum, donec seipsum vobis transiens in aeternitate ministret,
cum scilicet eius dextera vos felicius amplexabitur in suae plenitudine
visionis.
Sicut igitur supplicastis, altissimae
paupertatis propositum vestrum favore apostolico roboramus, auctoritate vobis
praesentium indulgentes, ut recipere possessiones a nullo compelli possitis.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc
paginam Nostrae concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit
incursurum.
Datum Perusii, decimoquinto kalendas
Octobris, Pontificatus nostri anno secundo.
|