1. Gratia copiosa et pax vobis! (cfr 1 Pt 1, 2). Duo animum Nostrum discordes sensus hoc tempore una simul subeunt. Nam ex una
parte humano turbamento perfundimur et impares Nos sentimus officio hesterno
die Nobis commisso, Successoribus scilicet Petri Apostoli hac in Romana Sede,
coram universali Ecclesia. Ex altera autem parte magnopere animum gratum esse
Deo patefaciendum animadvertimus, qui - sicut in sacra liturgia canimus -
gregem suum non deserit sed eundem per temporum vices ducit, iis agentibus quos
ipse Filii sui vicarios elegit constituitque pastores (cfr Praefatio I de
Apostolis).
Dilectissimi, intimus animi grati sensus propter divinae misericordiae donum
in corde Nostro praeter omnia antistat. Et id arbitramur gratiam esse
peculiarem, quam Decessor Noster, recolendae memoriae, Ioannes Paulus Secundus
Nobis tribuit. Eius videmur firmam persentire manum, quae Nostram perstringit;
subridentes Nobis videmur eius oculos contueri eiusque verba audire, Nobis
peculiari hoc momento destinata: "Noli timere!".
Summi Pontificis Ioannis Pauli Secundi obitus, et subsequentes dies, pro
Ecclesia mundoque insigne fuerunt gratiae tempus. Magnus dolor ob eius excessum
et vacui sensus in omnibus relictus Christi resuscitati opera extenuantur, quae
per concordem fidei, amoris et spiritalis solidarietatis effusionem,
exsequiarum sollemnium attingentis fastigium, diuturno hoc tempore est
patefacta.
Id quidem dicere possumus: Ioannis Pauli Secundi funus experientia fuit
revera unica ubi quodammodo potentiae Dei percepta est per ipsius Ecclesiam
quae cunctos populos magnam familiam efficere vult, per coniungentem virtutem
Veritatis atque Amoris (cfr Lumen Gentium, 1). Mortis hora, suo Magistro
Dominoque figuratus, Ioannes Paulus Secundus suum diuturnum frugiferumque
Pontificatum extulit, in fide christianum populum confirmans, eundem circum se
congregans atque efficiens ut universa hominum familia coniunctiorem se esse
sentiret.
Nonne hac testificatione Nos sustentari sentimus? Nonne incitamentum, quod
ex eventu hoc manat, animadvertimus?
|