2. Omnem Nostram praeveniens exspectationem, Providentia
divina per Venerabilium Patrum Cardinalium suffragia Nos, ut huic magno
Pontifici succederemus, vocavit. Hoc tempore mentem Nostram ad id convertimus
quod abhinc duo milia annorum in partibus accidit Caesareae Philippi. Petri
verba audire videmur: "Tu es Christus, Filius Dei vivi"
itemque Domini sollemnem confirmationem: "Tu es Petrus, et super hanc
petram aedificabo Ecclesiam meam ... Tibi dabo claves regni caelorum"
(Mt 16, 15-19).
Tu es Christus! Tu es Petrus! Eandem evangelicam scaenam rursus experiri
videmur; Nos Petri Successores, trepidantes Galilaeae piscatoris trepidantia
verba iteramus atque intima quadam animi affectione roborantem divini Magistri
promissionem rursus audimus. Si permagnum est muneris onus, quod debilibus
umeris Nostris imponitur, procul dubio immensa est divina potentia qua inniti
possumus: "Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam"
(Mt 16,18). Romae Episcopum Nos eligens, suum Vicarium Nos voluit
Dominus, "petram" Nos voluit, in qua securi omnes sistere possint.
Eum nimirum rogamus ut Nostrarum virium egestati subveniat, ut animosi simus et
fideles eius gregis Pastores, usque Spiritui inspiranti obsequentes.
Hoc peculiare ministerium sumus ingressuri, ministerium scilicet ‘petrinum’,
universali Ecclesiae destinatum, humiliter Dei Providentiae manibus Nos
permittentes. Ante omnia Christo Nostram totam fidentemque adhaesionem
renovamus: "In Te, Domine, speravi; non confundar in aeternum!".
Ex vobis, Venerabiles Cardinales Fratres, grato animo ob Nobis significatam
fiduciam quaerimus ut Nos precatione necnon constanti, actuosa prudentique
cooperatione sustentetis. Ab omnibus quoque in Episcopatu Fratribus flagitamus
ut precatione et consilio Nobis adsint, ut Servus servorum Dei vere
simus. Quemadmodum Petrus ceterique Apostoli Domini voluntate unum efformarunt
Collegium apostolicum, eodem quidem modo Petri Successor et Episcopi,
Apostolorum successores, - id Concilium firmiter confirmavit (cfr Lumen
gentium, 22) -, inter se arte coniuncti esse debent. Collegialis haec
communio, licet diversa sint munera officiaque Romani Pontificis et
Episcoporum, Ecclesiae et unitati in fide omnium credentium inservit, unde
maximam partem pendet in huius temporis mundo evangelizationis operae
efficacitas. Hanc eandem semitam, in qua Venerabiles Decessores Nostri
ambularunt, calcare quoque Nos volumus, universo mundo praesentiae vivae
Christi de proclamatione tantummodo solliciti.
|