3. Nostros ante oculos Ioannis Pauli Secundi Pontificis
potissimum obversatur testimonium. Animosiorem, liberiorem iunioremque
Ecclesiam relinquit, Ecclesiam scilicet quandam quae, ad eiusdem doctrinam et
exemplum, tranquille praeteritum tempus contuetur quaeque futurum aevum haud
timet. Per Magnum Iubilaeum ea in novum est ingressa millennium gerens manibus
suis Evangelium directum ad hodiernum orbem per iteratam lectionem magna cum
auctoritate Concilii Vaticani Secundi. Iustissima quidem de causa Pontifex
Ioannes Paulus Secundus Ecclesiae in Concilio illo demonstravit indicem seu ut
dicitur quasi "nauticam pyxidem", qua in vasto mari tertii millennii
dirigeretur (cfr Litt. Ap. Novo millennio ineunte, 57-58). In suo
spiritali quoque Testamento scripsit: "Persuasum mihi habeo advenientes
homines diutius etiam quaedam sumpturos ex divitiis illis quas hoc Concilium
saeculi vicesimi nobis est elargitum" (17.III.200).
Nos quoque propterea munus ingredientes quod est proprium Successoris Petri,
firmam certamque voluntatem declarare volumus Concilii Vaticani Secundi
continuandi exsecutionem, Praegredientibus Decessoribus Nostris, atque in
fideli perpetuitate duorum milium annorum Ecclesiae traditionis. Hoc ipso anno
conciliaris congressionis conclusae recoletur memoria anniversaria quadragesima
(die octavo mensis Decembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto).
Annorum decursu Concilii Documenta hodierni temporis haud amiserunt vim; immo
eorum doctrina pro novis Ecclesiae praesentisque societatis globalizatae, ut
aiunt, postulationibus admodum evadit apta.
|