4. Quadam cum significatione Noster Pontificatus
incohatur, dum peculiarem Annum Eucharistiae dicatum vivit Ecclesia. Nonne
provida in haec temporum convenientia indicium quoddam est percipiendum, quod
ministerium notare debet cui sumus vocati? Eucharistia, vitae christianae cor
ac Ecclesiae evangelizantis fons, necessario permanentem mediamque partem
constituit et fontem petrini ministerii, Nobis commissi.
Eucharistia continenter Christum resuscitatum efficit praesentem, qui nobis
pergit se tradere, nos vocans sui Corporis Sanguinisque ad mensam
communicandam. Ex eius plena communione aliud quiddam Ecclesiae vitae oritur,
communio videlicet in primis inter omnes Christifideles, nuntiandi Evangeliique
testificandi munus, in omnes, potissimum in pauperes parvulosque, caritatis
ardor.
Hoc anno idcirco singulari modo celebranda erit Sollemnitas Corporis
Domini. Praeterea media pars Eucharistiae erit mense Augusto in Die
Mundiali Iuventutis Coloniae et mense Octobri in Coetu Ordinario Synodi
Episcoporum quae versabitur in argumento: "Eucharistia: fons et culmen
vitae et missionis Ecclesiae". Ab omnibus propterea rogamus ut
proximis mensibus amorem pietatemque erga Iesum in Eucharistia multiplicent ac
fortiter et luculenter fidem suam declarent in realem Domini praesentiam,
imprimis per sollemnitatem et rectitudinem celebrationum.
Id peculiarem in modum a Sacerdotibus postulamus, quibus nunc magnus Nostri
animi affectus dirigitur. Sacerdotium quippe ministeriale in Cenaculo una cum
Eucharistia enatum est, quemadmodum saepenumero confirmavit Decessor Noster
Ioannes Paulus Secundus, veneratae memoriae. "Sacerdotalis exsistentia
peculiari titulo «eucharistiam formam» habere debet": sic in novissima
Epistula in Feria V in Cena Domini scripsit (n. 1). Ad id propositum multum
confert ante omnia celebratio quotidie devota sacrificii eucharistici, quod est
veluti centrum vitae ac missionis cuiusque sacerdotis.
|