5. Nutriti atque sustentati Eucharistia ipsa catholici
necessario se impelli sentiunt ad plenam illam unitatem quam in Cenaculo
Christus tam vehementer exoptavit. Petri itaque Successor se debere novit
recipere hoc supremum Magistri Divini desiderium in se et quidem peculiari
modo. Etenim officium illi est concreditum confirmandi fratres (cfr Lc
22, 32).
Plena propterea conscientia ineunte ministerio suo intra Ecclesiam Romanam
quam Petrus suo irrigavit sanguine, hodiernus ipsius Successor accipit tamquam
primarium quoddam munus ut laboribus nihil parcens det operam restituendae
plenae visibilique unitati omnium Christi discipulorum. Haec
est eius voluntas, hoc ipsius etiam obstringens officium. Sibi enim conscius
est, ut hoc obtineatur, non sufficere bonorum sensuum declarationes. Solida
opera postulantur quae animos penetrent atque conscientias excitent,
unumquemque ad illam interiorem conversionem permoventia quae est fundamentum
omnium progresuum in oecumenismi via.
Pernecessarius est dialogus theologicus pariterque poscitur investigatio
causarum historicarum in quibusdam consiliis iam pridem captis. Magis tamen
urget illa "memoriae purgatio" totiens a Ioanne Paulo Secundo
commemorata, quae sola homines disponere potest ad plenam Christi veritatem.
Coram eo, Supremo videlicet Iudice omnium viventium, quisque nostrum sistere
debet conscius se aliquando rationem reddere ei debere omnium quae fecerit et
omiserit de permagno bono plenae et visibilis unitatis omnium eius
discipulorum.
Hic Petri Successor illa interrogatione patitur se etiam in prima persona
interpellari paratusque est ad ea omnia efficienda quae potuerit ut principalem
oecumenismi causam promoveat. Decessorum suorum vestigiis ingressus plane
provehere in animo habet omne inceptum quod opportunum videri possit ad
consortium et consensum adiuvandum cum diversarum Ecclesiarum et Communitatum
ecclesialium legatis. Ad eos immo vero etiam hac data opportunitate
fervidissimam suam mittit in Christo unico Domino universorum salutationem.
|