6. Hoc temporis momento repetimus nostra memoria
inestinguibilem experientiam quam omnes habuimus in morte et exsequiis
Pontificis complorati Ioannis Pauli Secundi. Circa exuvias mortales eius in
nuda terra repositas Capita Nationum conglobata sunt, homines cuiusvis socialis
ordinis ac praesertim iuvenes in memorabili affectus et admirationis amplexu.
Fidens ad illum respexit orbis totus. Multis quidem visa est haec intenta
communicatio, propagata usque ad orbis fines per communicationis socialis
instrumenta veluti chorus ad Pontificem directus et auxilium expetens pro
hominibus nostri temporis qui dubiis timoribusque conturbati sua interrogant de
aetate ventura.
Ecclesia horum dierum in se conscientiam renovare debet sui officii
hominibus iterandi vocem eius qui dixit: "Ego sum lux mundi; qui
sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (Io
8, 12). Suum ideo ministerium suscipiens Pontifex novus probe intellegit opus
suum esse ut refulgere sinat coram viris ac mulieribus hodiernis Christi lucem:
non suam, verum Christi ipsius lucem.
Haec omnia cogitantes appellamus omnes, etiam illos qui alias sequuntur
religiones vel qui solummodo responsionem conquirunt interrogationi
fundamentali de exsistentia humana necdum eam invenerunt. Simpliciter atque
amanter omnes alloquimur ut iis confirmemus Ecclesiam velle cum illis dialogum
apertum sincerumque componere dum verum quaeritur hominis ac societatis bonum.
A Deo flagitamus unitatem ac pacem hominum familiae et
declaramus catholicos omnes paratos esse ad operam adiutricem suam conferendam
in verum progressum socialem qui dignitatem omnis hominis revereatur.
Viribus Nostris non parcemus neque studiis ut magnae spei dialogum
prosequamur a Nostris Venerabilibus Decessoribus incohatum cum diversis culturis
ut ex mutua comprehensione condiciones melioris venturi temporis omnibus
oriantur.
Nominatim cogitamus adulescentes. Ad eos qui fuerunt interlocutores
praecipui Pontificis Ioannis Pauli Secundi extenditur peramanter amplexio
Nostra, cum exspectamus, si placuerit Deo, dum eos Coloniae conveniamus proximo
nempe Mundiali Iuventutis Die. Vobiscum - carissimi adulescentes - qui estis
futura aetas et Ecclesiae totiusque mundi spes, pergemus colloqui et
exspectationes vestras exaudire unde possimus adiuvare vos ad altius usque
Christum viventem cognoscendum qui sempiternus est Iuvenis.
|