[1139.1.1]
Anno millesimo centesimo trigesimo nono Dominicae Incarnationis, et decimo anno
pontificatus domini Innocentii secundi summi pontificis et universalis papae,
mense Martio, secunda indictione. [1139.1.2] Hoc anno,
prefatus Apostolicus Innocentius, octavo die intrante mensis Aprilis, Romae
synodum celebravit; ad cuius sacri conventus presentiam archiepiscopi, et
episcopi et abbates innumeri convenerunt. [1139.1.3] Ibique
inter cetera, quae Spiritu Sancto mediante statuta sunt, vinculis
excommunicationis alligavit regem Rogerium predictus Apostolicus Innocentius in
presentia omnium cattholicorum virorum, qui convenerant, et eius omnes
sequaces.
[1139.2.1] Hoc anno Rainulphus dux, de quo in superiori
tractatu mentionem fecimus, ardentissimo febris sinochae calore correptus,
ultimo die stante mensis Aprilis, ex hoc mundo decessit apud civitatem
Troianam; quem ducem Guidelmus venerabilis ipsius civitatis episcopus cum
universo clero et populo diligenter et honeste, lacrimisque manantibus,
sepulturae infra episcopium tradiderunt. [1139.2.2] O
quantus luctus omnium, et virginum, viduarum, puerorum et senum utriusque
sexus, et militum civitatem illam invasit, quem si radicitus scribere tentarem,
nec dies sufficerent neque copia describendi! [1139.2.3]
Barensis itaque populus, et Tranensis, Melfiensis, Canosinus et omnes, qui sub
eius dominio et protectione confidebant, consolatione oblita, crinibus evulsis,
pectoribus laniatis et genis, ultra humanum modum lugebant; lugebant enim ducem
piissimum et patrem universorum, qui totius sui ducatus habenas dulcedine et
humilitatis suavitate, furore omni deposito, disponebat. [1139.2.4]
Quid multa? De mortis illius compassione inimicorum etiam acervitas, et de eius
prudentia condolens lacrimansque compatiebatur; sicque tota fere Italia de eius
probitate et preliis horis omnibus recitabat.
[1139.3.1] Audiens autem prenominatus rex Rogerius ducem
Rainulphum, virum bellicosum et magnanimum, ex hoc mundo obisse, vanitatis et
elationis spiritu accensus ultra humanum modum gavisus est.
[1139.3.2] Gavisus utique et morte communi oblitus
exestuat, animoque concipiens ut, exercitu congregato, Apuliae fines insiliat
eamque suae submittat ditioni et fidelitati. [1139.3.3]
Quid multa? Septem navigiis armatorum paratis et auri argentique magnitudine
ditatis, septimo die stante mensis Maii Salernum transfretavit; continuo clerus
omnis et populus Salernitanus, laudibus multis hymnisque sonantibus, regem
illum suscepit. [1139.3.4] Nec mora, rex ipse literas
omnibus suis circumquaque manentibus direxit ut, armis eductis, ad eum
conveniant; literis itaque eis acceptis, ad imperium eius obtemperaverunt.
[1139.3.5] Deinde rex ipse, exercitu congregato, Beneventum
venit, et sic contra inimicos expugnandos festinavit.
[1139.4.1] Hoc anno, quarto kalendas Iunii mons ille, qui
prope civitatem Neapolim esse videtur, ignem validum et flammas visibiles
proiecit per dies octo, ita ut civitates ei contiguae et castra mortem
expectabant. [1139.4.2] Ex cuius incendio pulvis niger et
orribilis exivit, et usque Salernum, et Beneventum, et Capuam, et Neapolim
pulvis ille a facie venti pervolavit; ignis vero ille per dies octo visus est;
de quo pulvere cives multi Beneventanorum et ego, istius operis descriptor,
collegimus: per dies vero triginta pulvis ille super terram visus est!
[1139.5.1] Cumque, ut supra dictum est, rex Rogerius
exercitum congregasset, super comitis civitatem festinus adivit, et civitatem
illam acerrime expugnans suae eam alligavit ditioni; comes autem fugam petens
Troiam ingressus est. [1139.5.2] Deinde rex ille civitates
omnes et castra Capitinatae suae obtinuit potestati.
[1139.5.3] Dux preterea, filius prefati regis, civitates
cunctas Apuliae et maritimas ad suum convertit imperium, pacem omnibus et
securitatem affirmans. [1139.5.4] Barum quidem, civitatem
valde munitam, obtinere non potuit; quatringentos etenim milites princeps
civitatis secum detinebat, preter cives quinquaginta milia habitantium.
[1139.6.1] Dux itaque nominatus civitatem illam Barum cognoscens
capere non posse, exercitu suo convocato, ad patrem regem Rogerium, qui in
Troianis morabatur confinibus, pervenit; et eis in unum convenientibus,
studiose tractare ceperunt, qualiter civitatem Troianam suae submittant
potestati. [1139.6.2] Quatuor quidem milibus interiectis a
civitate Troiana comes Rogerius Ariani cum septingentis militibus de morte
desperatis morabatur; cives re vera Troiani cum extraneis, qui ad eos
confugerant prae timore nominati regis, civitatem illam tuebantur.
[1139.6.3] Rex itaque civitatem illam sic a tantorum
virorum virtute munitam persentiens, ad castellum Baccharezza, ibi vicinum,
ducentos milites dimisit pro civitatis illius infestatione, et ipse cum duce
nominato filio suo simulque eorum exercitu advocato super civitatem Arianum
comitis Rogerii venit; continuo rex ipse civitatem illam obsedit, et lignorum
machinas ad expugnandum eam fieri mandavit. [1139.6.4]
Cives autem et milites, qui cum eis erant, nihil ex his, quae ingerebantur,
metuebant; ducentos enim milites et viginti fere milia armatorum in civitatem
introduxerunt. [1139.6.5] Rex itaque sic eam paratam et
munitam aspiciens castra amoveri precepit et furore commotus vineas, olivas et
arbores eorum, et sata, quae inveniri poterant, incidi mandavit, et divastari;
et sic civitatem illam dimittens biduo per confinia illius moratus est.
[1139.7.1] Eodem tempore, prefatus Apostolicus Innocentius
predictum ducem Rainulphum obisse audiens, satis satisque condoluit, et
consilio communicato, urbem Romam exivit, mille equitum caterva stipatus et
peditum multitudine copiosa; deinde ad civitatem Sancti Germani pervenit.
[1139.7.2] Cumque prefatus rex Apostolicum illum Urbe
egressum persensit, legatos suos predicto Apostolico de pace mandavit, et
voluntatem Apostolici et petitionem pollicetur perficere.
[1139.7.3] Apostolicus autem legatos regis honeste
accipiens, cardinales duos ad regem ipsum transmisit, pacis et dilectionis
firmamentum describens, et ut ad civitatem Sancti Germani rex ipse festinaret.
[1139.7.4] Quid multa? Cardinales illos rex ille diligenter
et honeste accipiens civitatem Troianam, quam obsidebat, dimisit et cursu
rapido ad predictum Apostolicum cum duce filio suo et exercitibus suis
festinat; continuo per legatos suos ab utraque parte de pacis federe
interlocuti sunt. [1139.7.5] Apostolicus itaque principatum
Capuanum a rege petebat, quem iniuste principi Roberto abstulerat; rex vero
nullo modo principatum redere voluit; et sic per dies octo disceptatio talis
inter illos habita est.
[1139.8.1] Et his actis, prefatus rex, suo omni exercitu
coacervato, ad terras, quae Filiorum Burrelli vocantur, acceleravit, de quibus
terris partem quandam castrorum suae submisit potestati.
[1139.8.2] Apostolicus autem, et qui cum eo erant, regem
illum in partes illas recessisse cognoscentes, castrum quoddam nomine Galluzum
agredi precepit, et divastari; nec mora, prefato regi nuntiatum est, qualiter
iam dictus Apostolicus castellum illud esset agressus. [1139.8.3]
Quid multa? Cursu rapidissimo rex ille ad terram Sancti Germani, ubi Apostolicus
ipse morabatur, pervenit; en subito de regis adventu fama terribilis pervolat,
et continuo castra regis confixa sunt. [1139.8.4]
Apostolicus itaque, et princeps Robertus Capuanus et Romanorum militia regis
adventum sentiens, castra eorum omnia amoveri iubent, ut in securiori parte
manerent. [1139.8.5] Dux autem, regis filius, mille fere
equites accipiens, sic Apostolicum discedentem deprehendens, insidiis
constitutis, super Apostolici milites insilivit, qui potentiam et insidias
sentientes terga vertentes fugam petunt, et secundum vires per loca illa
diversa aufugiunt. [1139.8.6] Prefatus vero princeps, et
Riccardus de Rapiscanina et Romanorum multitudo evasit; multi vero militum et
peditum in flumine mortui sunt, multos in captione regis fore audivimus.
[1139.8.7] Apostolicus autem Innocentius post suos omnes
quasi securus incedebat; en ex improviso militum caterva eum agreditur, heu
dolor, et illum comprehendunt, omnique suo thesauro et ornatu diviso, ducunt
igitur illum ante regis aspectum! [1139.8.8] Et sic
contumeliis ditatum, captivum illum in tentorio, quod rex illi transmisit,
intromittunt; sequenter Apostolici cancellarium Aimericum et cardinales
captivos perducunt; decimo autem die stante mensis Iulii pontifex ipse
Innocentius captus est. [1139.8.9] O quantus
luctus et meroris abundantia mentes fidelium et civitates Apostolici invasit,
quod si radicitus describere vellem, dies nec tempus sufficerent!
[1139.8.10] Quid multa? Continuo rex ille per legatos suos
pontifici Innocentio, quem captivum tenebat, suppliciter, et ultra quam credi
potest, mandavit humiliter, ut pacis et concordiae manum componat. [1139.8.11]
Apostolicus itaque se destitutum virtute et armis et desolatum aspiciens,
precibus regis et petitionibus assensit. [1139.8.12] Et
capitularibus et privilegiis ab utraque parte firmatis, rex ipse et dux, filius
eius, et princeps, septimo die stante mensis Iulii, ante ipsius Apostolici
presentiam veniunt, et pedibus eius advoluti misericordiam petunt et ad
pontificis imperium usquequaque flectuntur. [1139.8.13]
Continuo per Evangelia firmaverunt beato Petro, et Innocentio papae eiusque
successoribus canonice intrantibus fidelitatem deferre et cetera, quae
conscripta sunt. [1139.8.14] Regi vero Rogerio statim
Siciliae regnum per vexillum donavit, duci, filio suo, ducatum Apuliae,
principi, altero filio eius, principatum Capuanum largitus est: die vero illa,
in qua predictus Apostolicus pacem cum rege firmavit, beati Iacobi apostoli
festivitas celebratur, septimo kalendas Augusti. [1139.8.15]
Et his actis, Missae solemnia celebravit Apostolicus ipse, ubi satis abundeque
de pacis continentia tractavit. [1139.8.16] Letitia igitur
et gaudii abundantia universos invasit, et celorum regem magnificantes super
pacis firmatae et concordiae dextra letati sunt.
[1139.9.1] Beneventanus itaque populus pacem audiens
firmatam et regem voluntati Apostolici alligatum, tanto gaudio et exultatione
triumphat, quod si ex toto describerem, deficerem in tempore et locutione.
[1139.9.2] Apostolicus igitur, pace firmata cum nominato
rege, Beneventum ingressus est die kalendarum Augustarum, quem Beneventanus
populus honore multo et devotione cordis suscipiens, quasi beatum Petrum in
carne aspiciens, letatus valde gaudebat. [1139.9.3]
Rex autem foris civitatem Beneventi castrametatus est, qui rex usque ad portam
Sancti Laurentii cum domino Apostolico comitatur.
[1139.9.4] Die vero ipsa ad vesperum rex ipse civitatem
ingreditur, et curiam domini papae ascendens cum eo aliquantum moratur.
[1139.9.5] Deinde ad episcopium pergit, et Beatae Mariae
basilicam et Bartholomei Apostoli ingrediens pro salute sua oravit; intravit
quoque monasterium Sanctae Sophiae, et ante altare Sancti Mercurii prostravit;
inde procedens claustra monasterii et dormitorium et refectorium perambulavit,
et monachorum orationibus se commendans civitatem exivit per portam Summam et
ad castra gaudens remeavit. [1139.9.6]
Rossemannus autem, qui contra voluntatem Apostolici cotidie expugnabat,
archiepiscopus a Petro Leonis consecratus, de Benevento expulsus est et miser
ipse cum domino rege festinavit.
[1139.10.1] Prefatus preterea rex, exercitu amoto, Troiam
adivit et civitatem ipsam suae submisit potestati; episcopus autem Troianae
civitatis, Guidelmus nomine, et populus civitatis legatos prefato delegaverunt
regi, ut civitatem ingrediatur et inter suos fideles et amicos honeste maneat,
et secure. [1139.10.2] Rex vero, legatis acceptis,
"Non civitatem", inquit, "ingrediar, donec traditor ille,
Rainulphus scilicet, inter vos manserit!". [1139.10.3]
Continuo, qui missi fuerant, civitatem regressi regis intentionem omnibus patefaciunt;
et licet dolore commoti cives ex tanta regis responsione, quatuor tamen
militibus preceperunt ut, sepulcro fracto, cadaver ducis Rainulphi
extraheretur, et extra civitatem educerent ut, furore regis sedato, ad eos
pacificus ingrediatur. [1139.10.4] Iusserunt etiam inimici
prefati ducis cuidam militi nomine Gallicano, qui ducis illius fidelissimus
fuerat, ut ipse Gallicanus ob iniuriam ducis defuncti et eiusdem Gallicani
dolorem tumulum frangeret, et ducis ossa pelli et fetori adhuc circumplexa manu
sua extraheret; qui Gallicanus timore coactus et ne tanti regis furorem
incurrat, heu dolor, quasi mente hilari cum aliis ducis ossa involuta, ut
diximus, eduxit! [1139.10.5] Continuo in collo ducis
defuncti funem ligari fecerunt, qui eius inimici extiterant, et usque ad
castellum civitatis per plateas traxerunt; deinde reversi usque ad carbonarium
foris civitatem, ubi stagnum luteum putridumque inerat, ducis ipsius
suffocaverunt cadaver: heu nefas, et dictu mirabile!
[1139.10.6] Totam protinus civitatem timor et luctus
invadit, quod unusquisque mortem optabat, et amicorum ducis ipsius et
inimicorum; regem quidem testor eternum, iudicemque seculorum, tale tantumque
factum orribile in generationibus preteritis et inter Paganorum sectam nunquam
legimus accidisse! [1139.10.7] Haec siquidem crudelitatis
potentia quid regi illi profuit, quae victoria vel maiestatis gloria ei
successit? [1139.10.8] Sed ut mentis suae furorem pacare
desiderans, quod non potuit exercere in viventem, operatus est in defunctum.
[1139.10.9] Re vera dum predictus dux vixerat, licet cum
paucis adesset, ipse tamen rex nullo modo circa ducis ipsius aciem, et si cum
decem milibus armatorum instaret, propinquare audebat; unde ei visum fuit
mentis suae rabiem aliquantisper fore mitigatam. Sed redeamus ad causam.
[1139.10.10] Dux itaque regis illius filius factum
huiusmodi audiens ad patrem accessit audacter, et facti illius ordinem
redarguit et precatur patrem, ut sepulturae dux ille sic dehonestatus
traderetur; rex igitur ducis filii favens orationi, sepulturae illum tradi
mandavit. [1139.10.11] Et his actis, civitatis populus, ut
ingrederetur ad eos, expectabat, sicut promiserat; qui nec sic voluit civitatem
Troiam introire, sed castra inde amovens civitatem Barensem adivit, quam terra
marique obsedit.
[1139.11.1] Cumque predictus Apostolicus civitatem
introisset Beneventanam, omnem ordinationem a Petro Leonis factam deposuit, et
a Rossemanno; die vero Assumptionis sanctae Mariae et in passione beati
Bartholomei episcopium descendit et Missarum solemnia honeste celebravit.
[1139.11.2] Et his actis, predictus
Apostolicus a Romanis sepe vocatus, secundo die stante mensis Septembris, iter
arripuit, et Domino favente, Romam repedavit. [1139.11.3]
Hoc anno, Gregorius Beneventanus antistes a domino papa Innocentio consecratus,
Beneventum intravit secundo die intrante mensis Septembris, et dominus papa
Guidonem diaconum cardinalem rectorem Beneventi ordinavit.
[1139.11.4] Audiens autem populus Romanus domini papae
Innocentii adventum catervatim obviam exivit et illum gaudio magno et honore
suscepit; deinde eum hortabatur ut pacem, quam cum rege Rogerio posuerat,
consilio eorum confringeret. [1139.11.5] Apostolicus autem
nullo modo petitionibus eorum consentire voluit; dicebat quidem sic Domino placuisse,
quod per eius captionem pax huiusmodi facta fuisset.
[1139.12.1] Cumque, ut supra dictum est, prefatus rex
civitatem obsedisset Barensem, Innocentius papa, cum infra civitatem esset
Beneventanam, episcopum Ostiensem, virum valde venerabilem, ad civitatem
Barensem delegavit, populum civitatis monendo, ut ad regis fidelitatem colla
submittant et eius voluntati famulentur. [1139.12.2]
Populus autem Barensis, ut erat superbi animi et elationi suppositus, episcopum
illum, ut civitatem ingrederetur, nullatenus passus est, dictis quoque eius
nullo modo credere pertentavit. [1139.12.3] Quid multa?
Episcopus ille revertens Barensis populi ferociam et elationem domino intimabat
Apostolico; inde, ut dictum est, dominus papa Romam reversus est.
[1139.12.4] Rex igitur Rogerius populi illius Barensis
aspiciens superbiam, consilio habito, machinas lignorum et turres triginta fere
ordinari precepit, ut civitatis muros et munitiones prosternat.
[1139.12.5] Quibus peractis, prope civitatis murum machinas
illas appropinquari virtute multa mandavit; et continuo turres, et muri
civitatis prostrati frangebantur; palatia etiam civitatis, quae prope civitatis
murum intrinsecus erant, fracta ruebant. [1139.12.6] Sicque
duorum mensium spatio, Augusti videlicet et Septembris, ruinam illam et timorem
passi sunt; famis etiam asperitatem et sitis sustinentes, panem unum sex
romesinis emebant; carnem, ut audivimus, equorum comedebant.
[1139.12.7] Novissime autem tum pro fame, tum pro populi
seditione, quae inter eos orta erat, quosdam civium cum Rogerio de Surrento
princeps civitatis, Iaquintus nomine, ad prefatum regem mandavit, addens in
mandatis, quia civitatem animo libenti ei rederet, dummodo securi circa eum,
pace accepta, consistant; et rex captivos civitatis, quos tenebat, eis redat;
similiter homines regis, quos civitas habebat, dimittat.
[1139.12.8] Nec mora, pactio talis et ordinatio et regi
placuit, et civitati, sicque civitatis populus, pace accepta, acquievit, et
sacramentis datis, pax constituta apparuit. [1139.12.9] His
ita peractis, en adest miles quidam, cui prefatus civitatis princeps oculum
evelli precepit, pedibus regis prostratus oravit, ut iustitiam sibi de principe
Barensi faciat, qui lumen oculorum sibi evulsit.
[1139.12.10] Rex itaque continuo furore accensus, et ultra
quam credi potest admirans, cursu rapido vocari fecit iudices Troianorum,
Tranensium et Barensium, ut de pacto iudicarent, quod rex cum civitate Barensi
posuerat, videlicet ut ex utraque parte captivi, sani et incolumes rederentur.
[1139.12.11] Quid plura? A iudicibus Barensibus iudicatum
est, ut princeps ille Iaquintus civitatis, qui oculum ei iussit evelli, et eius
consiliarii in potestate essent regis; confestim princeps ille et consiliarii
eius, Guaiferius quidam et Abiut, ceterique eorum consocii ante regem confessi
sunt, iussu et consilio eorum lumen oculorum militi predicto evelli fecisse.
[1139.12.12] Nec mora, principem illum et predictos viros,
aliosque decem laqueo fecit suspendi prefatus rex, et decem alios oculis et
membris truncari, civesque alios prudentes ligari et vinculis teneri, eorumque
bona auferri; sicque de civitate illa Barensi inauditam fecit ultionem.
[1139.12.13] Timor itaque et tremor tantus civitatem illam
invasit, quod nemo virorum et mulierum per plateas et vicos incedere palam
audebat; lacrimis quidem et suspiriis Salvatoris misericordiam invocabant, ut
eorum afflictioni subvenire dignaretur. [1139.12.14] His
ita gestis, consilio accepto, rex ipse exercitum dividens Salernum advenit
quinto die stante mensis Octobris, ibique de negotiis suis et actibus
tractavit: octo re vera diebus intrantibus mensis Octobris civitas illa
Barensis sic afflicta et exagitata est.
[1139.13.1] Cumque Salernum rex ipse advenisset, inimicis
suis terras omnes eorum abstulit et sacramento eos perstrinxit, ut ultra Montes
festinarent; quod et factum est. [1139.13.2] Comitem vero
Rogerium de Ariano eius adversarium simul cum uxore sua, navigio parato, in
partes Siciliae captivum mandavit; sicque vindictam perficiens super inimicis,
quinto die intrante mensis Novembris, navigio armato, Palormum transfretavit.
[1139.14.1] Hoc anno, undecimo kalendas Februarii primo
pullorum cantu terremotus magnus factus est, ita quod domos corruere putabamus.
[1139.14.2] Cumque, ut prediximus, papa Innocentius
civitatem Beneventanam recuperaret, Guidonem diaconum Romanae Sedis, virum
valde discretum et moribus ornatum, rectorem civitatis Beneventanae ordinavit; qui
rector usque ad kalendas Martii in civitate permansit.
[1139.14.3] Deinde Apostolicus ille alium misit rectorem,
Ioannem nomine, consanguineum suum, subdiaconum, et Guido ille Romam repedavit.
|