[1112.1.1]
Anno millesimo centesimo duodecimo, sextae indictionis, mense Martio.
[1112.1.2] Papa Paschalis faciens Romae synodum fregit
pactum, quod fecerat cum Henrico rege.
[1112.2.1] Hoc anno inceptum est edificari oratorium Sancti
Bartholomei Apostoli.
[1112.3.1] His et aliis ita decursis, cernentes Beneventani
se variis predarum doloribus affligi, consilio habito, Landulphum
archiepiscopum et Ioannem iudicem ad prefatum Apostolicum delegaverunt,
quatenus cives illos tanta oppressos calamitate ad portum salutis erigere
dignaretur, precipue cum plerique Beneventanorum civitatem intrinsecis
conspirationibus sepe turbavissent, scilicet quod alii Landulphum Burrellum,
alii Ansonem civitatis rectorem sine domini papae voluntate constituere
satagebant. [1112.3.2] Apostolicus autem haec audiens, nec
mora, secundo die intrante mensis Decembris advenit Beneventum, qui mense
Februario synodum constituit. [1112.3.3] Synodo autem
facta, cum in Sacro Beneventano palatio assisteret, predictamque conspirationem
factam pro parte illius Landulphi Burrelli deprehendens, concives vocari
iussit, a quibus, quid agendum esset super hoc tanto et tali negotio,
subtiliter sciscitatus est, dummodo, ut diximus, coniuratio illa ad traditionem
civitatis et detrimentum fore videbatur, et quod quidam civium pro ipsius
Landulphi auxilio turres portae Summae noctu cepissent; indeque munitionum
ipsarum custodes eicientes una tantum nocte eas virtute tenuerunt; tandem, Deo
opitulante, et Beneventanorum complurium fidelium solatio, quorum mens erat
sanior, turres ipsae vindicatae sunt, et Beato Petro restitutae.
[1112.3.4] At cives ipsi tale domino papae tale dedere
responsum ut, quos suspectos haberet, vocaret et ab eis iustitiam pleniter
sumeret. [1112.3.5] Quid multa? Curia ordinata, vocantur
malorum fautores, vocantur suspecti; tandem, legitime sententia extensa,
quosdam captos vidimus, quosdam eiectos, et domos quorumdam fisco deditas, quorumdam
destructas.
|