[1114.1.1]
Anno millesimo centesimo quarto decimo, mense Martio, septimae indictionis.
[1114.1.2] Dum vineae sic incidebantur et capiebantur
homines, Beneventanorum quidam invidiae gladio compulsi miserunt ad predictum
papam Landulphum archiepiscopum et Rachisium Sancti Modesti abbatem, ut ei
necessitatem, ex omni parte quam patiebantur, intimarent.
[1114.1.3] Ipsi autem abeuntes, quam viderant, afflictionem
domino papae patefecerunt, eum lacrimando precantes, ut gregi commisso sicut
pastor bonus subvenire dignaretur. [1114.1.4] Necessitate
etenim domino papae ostensa, eis precepit, ut pacem civitati, prout melius
potuissent, facerent, et pauperibus subvenirent, ne Petrus Apostolus civitatem
acquisitam occasione ista perderet; quicquid autem de pacis consilio
invenissent, ipsi remitterent. [1114.1.5] Archiepiscopus
vero Roma reversus, aliter quam acceperat, faciens, misit Landulpho comestabulo
dicens ut, condolens necessitatis pauperum, comestabiliam poneret, quoadusque
dominus papa Beneventum veniret. [1114.1.6] Postea vero aut
pretio, servitiisve seu civium precibus papam ipsum precarentur, eumque honori
pristino rederent, dummodo Normandi pacem facere nolint, sacramento, ut dictum
est, eorum interveniente. [1114.1.7] Landulphus autem hoc
audiens comestabulus in Sacro Beneventano palatio coram Beati Petri fidelibus
respondens ait, se nunquam comestabiliam dimissurum, nisi manu ad manum captus
esset, et virtute retentus; insuper videre vellet, quam Normandi pacem
Beneventanis facere voluissent, et domino papae pacem ipsam descriptam
delegaret; quicquid autem de pace preciperet vel comestabilia ponenda ipse
dominus papa, coram omnibus faceret.
[1114.2.1] Qualiter autem in Sacro Beneventano palatio
comestabulus ipse affuerit, retexam. [1114.2.2] Cumque,
sicut prelatum est, archiepiscopus Roma reversus fuisset, cum quo et Petrus
Portuensis episcopus et Romualdus diaconus, sanctae Romanae Sedis cardinales ab
ipso papa missi pro pace invenienda fuissent, nec mora, in ipso eorum adventu
eisque nondum hospitatis, populus ferina mente commotus palatium Dacomarii, in
quo comestabulus habitabat, ascendens, vociferabatur dicens, quod
[1114.2.3] "Pacem desideratam, nisi cito feceritis,
omnino, gladiis acceptis, per plateas moriemur!".
[1114.2.4] Insuper minas et opprobria comestabulo inferebant
dicentes, quod pro unius hominis comestabilia guerram passuros non posse, et
sic turpiter vitam finire. [1114.2.5] Alia quidem die
surgente, pars archiepiscopi arma et belli apparatus super campanili imposuit,
quatenus eum armis et lapidibus debellatum eicerent.
[1114.2.6] Seditionem itaque populi Portuensis episcopus
deprehendens, cum eodem comestabulo et fidelibus Beati Petri curiam Principis
advenit; ibique in conspectu omnium taliter allocutus est: [1114.2.7]
"Afflictionem et famis penuriam, quam diu pro fidelitate Beati Petri passi
estis et patimini, dominus noster papa et a quibusdam audivit, et ab
archiepiscopo deprehendit; unde sciatis eum toto mentis affectu contristari, et
super audita mirabiliter dolere. [1114.2.8] Iccirco nos et
archiepiscopum vestrum delegavit quatenus, Deo adiuvante, pacem consequi
valeatis. [1114.2.9] Propterea fidelitatem vestram monemus
orando, ne superbia aut furore moveamini, dum nos cum aliis sapientibus viris
pacis consilium vobis necessarium invenire possimus; tam enim grave et
laboriosum negotium nemo precipiti animo agere poterit.
[1114.2.10] Ideo nemo armis superbiat quatenus, si Deo
placuerit, pacem, omni furore deposito, invenire mereamur".
[1114.2.11] Haec et alia huiusmodi eo loquente, vox populi
ad sidera tollitur dicentis: [1114.2.12] "Orationes
istas, quas funditis, nos ullo modo audire non possumus, nisi pacem citissime
nobis dederitis!". [1114.2.13] Tunc, alio die
adveniente, populus dilationes et inducias, quas ponebant, non ferens, domum
Persici iudicis agreditur, quam ex toto destruxissent, sed quorumdam amicorum
auxilio evasit. [1114.2.14] Portuensis igitur episcopus
seditionem populi placare non valens, aurora alterius diei surgente, recessit
comestabulo precipiens, ut palatium Principis ascenderet, et sic populi
sevientis rumorem evaderet; qui iussui eius favens, taliter Sacrum palatium
habitavit. Sed redeamus ad causam.
[1114.3.1] Archiepiscopus autem dicta comestabuli audiens,
pacis firmamentum ordinatim describens, sicut postulaverat, ei mandavit.
[1114.3.2] Audita namque serie scripturae pacem continente,
ait comestabulus: [1114.3.3] "En pacis firmamentum
optimum est; nunc domino nostro mittatur, et sicut imperaverit,
assequamur". [1114.3.4] Interea archiepiscopus ipse,
et vir quidam nomine Fulco, in episcopio sepe complures civium convocans,
dicebat: [1114.3.5] "Nos domino papae vestram
patefecimus necessitatem, a quo et accepimus, ut finem cum Normandis faceremus;
iccirco superfluum videtur pacem descriptam ad eum remitti".
[1114.3.6] Civium vero quidam aliarum inimicitiarum odio
repleti, animos aliorum incitantes palam exclamabant, se pro illius
comestabilia guerram passuros non posse; consilio habito, coniuraverunt intra
episcopium, quod Landulphum illum de Greca comestabulum esse non consensissent,
exin et dum dominus papa consilio Normandorum illum honori non redidisset.
[1114.3.7] Sacramento taliter eo invento, archiepiscopus
predicto comestabulo episcopum Abellinensem et quosdam presbiterorum misit, ut
honorem dimitteret, sicut dictum est; qui et similiter respondit.
[1114.3.8] Deinde alia die sabati, quarto decimo die
intrante mensis Martii, comestabulus cum suorum caterva armatus in medium
plateae exiit dicens, quod [1114.3.9] "Videre vellem
eos, qui me de palatio et honore eicere minantur!
[1114.3.10] Laudabilius quidem est sic animam redere, quam
ita turpiter, aut auri pondere obstrictus promisso, honorem acceptum
dimittere!". [1114.3.11] Audito igitur archiepiscopus
belli apparatu et campana palatii tristiter sonante, suos iussit vocari
fautores, ut cum Normandis, quam posuerant, pacem firmarent; si autem
comestabulus ipse resistere vellet, paratos eos haberet.
[1114.3.12] Interim pars archiepiscopi domum cuiusdam
fidelis comestabuli agreditur, quia eis non consentiebat; quod comestabulus
audiens, ut domum agressam defenderet, properavit; sicque, eo viso, bellum
inceptum est civile, in tantum quod alii per campanilia, alii per tecta domorum
atque alii per plateas pugnarent. [1114.3.13] Postremo pars
archiepiscopi, fortuna conversa, victoriam capiens, comestabulum illum cum suis
usque ad palatium Principis secuta est; quosdam autem ex utraque parte vidimus
vulneratos. [1114.3.14] Comestabulus itaque se in palatio
recipiens parumper ibi moratus est, donec archiepiscopus ei fidem dare deberet
in persona videlicet sua et suorum sequacium. [1114.3.15]
Cives interea protelationem hanc non ferentes, et quod sitibundo pectore pacem
querebant optatam, ei lapidibus minabantur ut, si cito de palatio non
descenderet, eum vi caperent et membratim illum perimissent. [1114.3.16]
Ipse autem Landulphus se circumventum aspiciens, se archiepiscopo et civibus
redidit; insuper iureiurando firmavit, quod comestabiliam, et rectoraticum aut
aliquam baliam publicam non acciperet, nisi bona voluntate archiepiscopi, et
Roffridi archipresbiteri, et Alechisii archidiaconi, et Roffridi filii
Gaiderisii, et Roffridi a Porta Aurea, et Gervasii, et Vitalis filii Ioannis
Galli, et quod malum meritum archiepiscopo et omnibus Beneventanis non rederet
et, si aliquis redere vellet, disturbaret sine fraude et malo ingenio.
[1114.3.17] Quo facto, et a militibus, qui eum secuti sunt,
huiusmodi fides accepta est, et sic unusquisque ad propria remeavit; et
Landulphus ille de Greca domi, posita comestabilia, secessit: videlicet eodem
mense Martio, quo ordinatus est, descendit, unius solummodo anni spatio in
honore perseverans. [1114.3.18] Alia autem die surgente
dominica, postquam haec peracta sunt, comes adveniens Robertus cum militum et peditum
multitudine in capite pontis Maioris sacramento ipse, et Rao dominus
Ceppalunis, et Ugo de Castello Potonis pacem promissam cunctis vitae eorum
diebus confirmaverunt; idipsum etiam Iordanus comes, et Robertus Sclavus et
Girardus de la Marca iuraverunt. [1114.3.19] Cumque, sicut
supra relatum est, archiepiscopus in persona comestabuli et aliorum videlicet
militum peditumque, velut ipse postulaverat, securitatis verba dedisset, domum,
honore posito, adiit. [1114.3.20] Ipso namque eunte,
archiepiscopo et Beneventanis videbatur, quod pacem diu desideratam
lucrarentur. [1114.3.21] Deinde comestabulus, securitate
accepta, domi residens existimabat nihil aliud procul dubio agere, quam erga
sua animum securiter impendere; erat enim, ut fati sumus, graviter vulneratus.
[1114.3.22] Amici igitur eius et Beati Petri fideles,
quorum mens super illius contumelias iniuriasque fideliter contristabatur, die
noctuque licet non in propatulo eum solabantur hortantes, ne animus eius circa
accepta tristis foret, cum haec, quae viderant quaeque facta super eo fuerant,
pro Beati Petri fidelitate perpessus fuisset. [1114.3.23]
Archiepiscopus autem eiusque fautores haec audientes, suspicione quadam
repleti, sperantes Landulphum consilium pro comestabilia reintegranda accipere,
ei sepe sepiusque miserunt, et ut civitatem exiret, et amicorum consortia
desereret, dum dominus papa eum, qualiter premissum est, honori solito
redidisset. [1114.3.24] Tunc comestabulus verba ferentibus
aliisque concivibus palam exclamabat, quod [1114.3.25]
"Super huiusmodi verbis miramur omnino, cum ab omni Beneventanorum cetu
coactus comestabiliam dimiserim, et promissam archiepiscopi securitatem circa
nos versari quoquo modo non viderim!". [1114.3.26]
Tandem comestabulus populi sevientis videns pertinaciam magis magisque
inflammari, consilio habito, die dominica in Ramis Palmarum, aurora scilicet
surgente, Montem Fuscum paucis cum militibus expetivit.
[1114.3.27] Deinde archipresulis coniuratio nondum
perfidiae inchoatae fidem tribuens, Ioannem et Persicum iudices, aliosque
nobilium et bonorum hominum sacramento perstrinxit, quo comestabulus ipse
iuraverat, aliosque civium, tenore omni remoto, putans eos inimicitiarum merita
eis retribuere, alligavit. [1114.3.28] Cumque istiusmodi
facti, et ultra quam credi potest, nefandi, predicti Apostolici aures fama
tetigisset, tactus dolore intrinsecus super dilecti filii sui comestabuli
expulsione lacrimis, sicut audivimus, manantibus, spiritu infremuit; qui
confestim archipresulem Landulphum ab omni, quod acceperat a Sede Romana,
officio coram omnibus deposuit, similiterque omnes suos sequaces anathematis
vinculo, donec satisfecerint, alligavit. [1114.3.29] Sed,
si lectoris caritati asperum non videbitur, quid post illatam excommunicationem
actum Beneventi sit non pretereundum, exarabo; Deum enim testor, nihil aliud
posuisse, preter quod viderim et audiverim, scripsisse.
[1114.4.1] Tali igitur anathematis sententia in Beati Petri
adversarios longe lateque divulgata, delegavit prefatus Apostolicus Beneventum
Anastasium et Albanensem episcopum, cardinales Romanae Sedis idoneos, cupiens,
quid Beneventanus populus in animo haberet, cognoscere.
[1114.4.2] Cardinalibus etenim ipsis hospitatis, triduo
post cetus omnis Beneventanorum in Sacro Beneventano palatio convenit, ibique
omnia, qualiter Beneventi acciderant negotia et guerrae origo surrexerat, coram
cardinalibus illis radicitus recitatum est. [1114.4.3]
Quibus auditis, Anastasius in verba prorumpens inquit:
[1114.4.4] "Ad videnda, domini et fratres, Romae quae
audierat, dominus noster papa negotia et investiganda nos precepto sciatis esse
delegatos. [1114.4.5] Unde, prout melius, Deo
annuente, poterimus circa pacis et utilitatis vestrae proficuum nos die noctuque
consilium et auxilium prebebimus". [1114.4.6] Istis et
his similibus taliter prolatis, unusquisque ad propria remeavit.
[1114.4.7] Diebus autem non multis elapsis, vir ille, cuius
mentionem fecimus, nomine Fulco, ex huius seculi ergastulo anathematis vinculo
irretitus, heu miser, migravit! [1114.4.8] His taliter actis,
cardinalis ipse Romam tetendit.
[1114.5.1] Cumque cardinalis ipse Anastasius Romam peteret,
dominus papa Paschalis, archiepiscopis, episcopis et abbatibus congregatis,
mense Octubro primum post ipsius regressum adveniente, Ceparani concilium
constituit; ad cuius sacri conventus frequentiam Guidelmus dux et Robertus
princeps, mille fere equitum numero congregato, perrexere.
[1114.5.2] Landulphus vero de Greca comestabulus literis
domini papae specialibus ad iddem sacrum concilium arcessitus honorifice
commeavit; qui a domino papa officiosissime susceptus est: hic namque fraudem
devitans Normandorum navigio quodam securiter transfretavit.
[1114.5.3] Iordanus autem comes timens, multorum suorum
pondere delictorum oneratus, ad tale tantumque concilium pergere, legatos suos
direxit. [1114.5.4] Archiepiscopus namque Landulphus,
suffraganeis suis convocatis innumeraque auri et argenti copia congregata, cum
comite Roberto ad conventum illum tetendit. [1114.5.5]
Talibus igitur et tantis patribus proceribusque congregatis, in medio conventus
ipsius, die videlicet sabati, ducatum Italiae, Calabriae et Siciliae duci
prefato Apostolicus concessit. [1114.5.6] Concilio itaque
mirabiliter ordinato, Apostolicus ipse coram omnibus super Landulpho
archipresule lacrimabiliter, et quod comestabulum suum expulisset Landulphum,
et quod literis suis vocatus ad eum ire contempsisset, condolens conquerebatur;
ipse vero archipresul nolens, immo timens conventum illum sine loci et offici
restitutione ingredi, apud Insulam, Ceparani proximam, hospitatus est.
[1114.5.7] At ubi Apostolicum conquerentem ipse comperiit,
quosdam Romanorum prefectum etiam vocari iussit: videlicet ut, cumque
potuissent, misericordiam a domino papa pro eo impetrarent; quin etiam dicebat
archiepiscopus, se domino papae ex omnibus illatis querimoniis iustitiam
facturum, dummodo ei et locum concilii et officium restitueret.
[1114.5.8] Hoc Apostolicus audito, consilio habito, et
locum et officium ei reintegravit; cumque taliter restitutus fuisset, nec mora,
conventum illum, die videlicet lunae, cum comite Roberto adivit.
[1114.5.9] Quid plura? Eo reintegrato, per diaconum quendam
ad faciendam iustitiam in presentiarum Apostolicus vocari precepit; qui
continuo surgens voce lacrimabili coram omnibus respondens inquit:
[1114.5.10] "Primitus gratias ago Deo, et beato Petro
et tibi domino nostro papae Paschali de restitutione loci et officii; nunc
autem, domine pater, vestram imploro paternitatem, ut misericordiam super me,
quem sanctitas vestra apud Beneventanam sedem plantavit, habeatis".
[1114.5.11] Apostolicus autem hoc audiens: "Unde
vis", inquit, "ut misericordiam super vobis habeamus?".
[1114.5.12] Et archipresul: "Domine, quia audivi vos
erga me indignatos fore, cum me literis vestris arcessiri iussistis et curiam
vestram non adveni". [1114.5.13] Et Apostolicus:
"Quare", inquit, "ut ipse asseris, vocatus curiam non
advenisti?". [1114.5.14] Archiepiscopus ad haec:
"Domine", inquit, "pater, et timore coactus vestrae
indignationis, et quorundam minantium, non adveni vocatus, et quod legatos meos
episcopos quidem non accepisti, et alium quendam, quem prius direxeram, adversarii
nostri verberibus afflixere". [1114.5.15] Ad haec
Apostolicus: "Legatos tuos, quos dicis episcopos, iccirco non exaudierim,
quia iustitiae faciendae verba non dixerant, immo mercedis causa pro vobis, et
pietatis, venerant; legatum autem alium, quem verberatum profiteris, nec vidi
neque eius forma ullo modo ad nos pervenit!".
[1114.5.16] Cumque archiepiscopus ipse ex omni parte
detentum se veris aspexisset responsionibus, aliam adinvenit excusationem, dicens:
[1114.5.17] "Domine pater, terminum competentem mihi
veniendi non tribuisti unde, si placet, venire nec potui nec, ut dixi, metu
compulsus ausus fui". [1114.5.18] Et Apostolicus:
"Sed quia literas nostras contempsisti, asseris te nunc non pro contemptu,
metu autem ad nos non venisse; competentem enim terminum veniendi procul dubio
largitus fui, ab idibus scilicet Aprilis et sex mensium spatio
interposito!". [1114.5.19] Unde literas vocationis in
medio legi precepit: [1114.5.20] "Verum tamen isti
nostri fratres deliberent et, quam opponis excusationem, canonicam fuisse
decernant". [1114.5.21] Et precepit quibusdam
cardinalibus quidem et archiepiscopis Romanae Sedis iudicibus, ut in partem
semoti super huiusmodi excusationem archipresulis sententiam extenderent.
[1114.5.22] At ipsi in partem euntes, sententiam illam diu
ventilantes, taliter in conspectu omnium regressi iudices ipsi protulerunt: [1114.5.23]
"Domine archiepiscope Beneventane, quoniam non pro contemptu sed metu
asseritis vocatum ad curiam te non venisse, dicimus et iudicamus hanc canonicam
non esse excusationem". [1114.5.24] Iudicio etenim talium
tantorumque patrum extenso, capitula sanctorum patrum predecessorum coram
omnibus exhiberi et legi Apostolicus precepit, confirmata scilicet in
conventibus et super contemptoribus ordinata. [1114.5.25]
His ita perfectis, super tanto et tali negotio a cardinalibus et episcopis diu
ventilatum est. [1114.5.26] Sed quid plura? Diaconus eum
iterato ad iustitiam vocavit faciendam; qui continuo assurgens:
[1114.5.27] "Unde?", inquit. [1114.5.28]
Et Apostolicus: "Quia suscepisti regalia Beati Petri extra nostram
voluntatem, et claves tenuisti portarum, et palatium invasisti, et Landulphum
expulisti, et galeam sumpsisti, et clipeum, et Fulconem illum ad sacramentum
impulisti!". [1114.5.29] Hoc ipse
archiepiscopus audito, respondit: [1114.5.30] "Vere
regalia Beati Petri non alia de causa accepi, sed vestra pro fidelitate; nam,
cum Beneventi aderas, civitatem mihi commendasti. [1114.5.31]
Portarum vero claves non ego susceperam: hunc sane, qui eas retinet, fidelem
tuum omnino confitemur. [1114.5.32] Clipeum profecto non
accepi; galeam quidem tuli capitis pro munitione, ne lapide aliquo opprimerer.
[1114.5.33] Normandos, ut dixistis, non introduxi:
Longobardos vero sexdecim pro auxilio populi civitatem ingredi fecerim!".
[1114.5.34] Sacramentum Fulconis iussu suo factum fuisse,
et populi iusiurandum, denegavit. [1114.5.35]
His omnibus Apostolicus auditis, cardinalibus iterum et prefatis iudicibus
precepit, ut super omnibus istis et contemptu sententiam exprimerent.
[1114.5.36] Cumque archiepiscopus ipse huiusmodi preceptum
et, ut ita dicam, terribile audisset, Guidelmum ducem supramemoratum, et
Robertum principem, et Petrum filium Leonis, nec non et episcopos exorabat
dicens: [1114.5.37] "Domini proceres et episcopi
confratres, dominum nostrum papam Paschalem, precor, orate, ne me in conspectu
omnium taliter confundat et dedecoratum dimittat; si vero eius clementiae
placuerit, exilium petam vel mare transfretabo".
[1114.5.38] Tunc proceres ipsi euntes pedibus domini papae
advoluti, sicut archiepiscopus rogaverat, deprecati sunt; quod minime obtinere
valuerunt. [1114.5.39] At ipsi iudices ex precepto euntes,
licet dolendo et protelando, reversi tale super Landulpho dedere iudicium;
iudicibus enim ipsis, ut dixi, moram facientibus super sententiam, precepit
Apostolicus adiurando, ut per fidem, quam beato Petro et ei deberent, quod
canonicum esset dicendum, dicerent! [1114.5.40] At
episcopus Portuensis primus omnium, licet egre et tantae sententiae dolore
turbatus, ait: [1114.5.41] "Quoniam regalia Beati
Petri suscepisti, et claves portarum tenuisti, et palatium invasisti, et
Landulphum expulisti, et curiam venire vocatus contempsisti, iudicamus super
vos depositionis sententiam, et contra Beatum Petrum et dominum nostrum papam
fecisse!". [1114.5.42] Idipsum Capuanus archiepiscopus
et Gregorius cardinalis affirmavere. [1114.5.43] Volentibus
autem aliis iudicibus eandem confirmare sententiam, Landulplhus ipse et medio
conventus illius timore coactus et sententiae talis gladio perculsus surrexit.
[1114.5.44] O qualem, si interesses, lector, fletum videres
et Landulphi illius pallidum aspiceres vultum, cum ex ore tantorum iudicum, qui
decoratus Beneventana Sede et prae aliis gloriosus ubique fuerat, deponebatur.
[1114.5.45] Quid dicam? Subsellio eius levato, metuendum
illud concilium, ut mente captus, dereliquit.
[1114.6.1] Hoc anno ecclesia Beatae Mariae de Episcopio
ampliata est per consilium Landulphi de Greca.
[1114.7.1] Hoc anno Landulphus Beneventanus archiepiscopus
captus est et Landulphus de Greca, qui expulsus fuit de civitate Beneventana,
reversus est, accepta comestabilia.
[1114.8.1] His omnibus et aliis ita peractis, Apostolicus
ipse nono kalendas Septembris Troiam tetendit, ibique concilium statuit et
firmavit; ad cuius sacri conventus presentiam fere omnes Apuliae proceres,
archiepiscopi et episcopi convenerunt. [1114.8.2] Conventu
itaque sancte ordinato, inter cetera, quae ibi posita sunt, treuva Dei statuta
est, adeo quod comes Iordanus, et comes de Lauritello et alii baronum Apuliae
sacramento in presentiarum firmaverunt treuvam Dei ex tunc et spatio annorum
trium fore tenendam et custodiendam; sicque, confirmato concilio et pie finito,
papa Beneventum tertio die intrante mensis Septembris reversus est.
[1114.8.3] Deinde Apostolicus ipse civitatis negotia, quae
imminebant, diiudicans, Romam reversus est septimo kalendas Octobris; qui tunc
monasterium Sancti Vincentii dedicavit.
|