[1118.1.1]
Anno millesimo centesimo octavo decimo ab Incarnatione Domini nostri Iesu
Christi, et primo anno pontificatus domini Gelasii secundi summi pontificis et
universalis papae, mense Martio, undecimae indictionis.
[1118.1.2] Factum est autem, cum prefatus pontifex Gelasius
ad pontificale solium fere totius populi Romani unanimi voto et concordia
eligeretur, archiepiscopis, episcopis et abbatibus circa Romanam Sedem
morantibus, Apuliae quoque partibus delegavit, ut ad eius consecrationis diem
convenirent. [1118.1.3] Erat quippe, ut retulimus, cum
electus fuit, diaconus et cancellarius; qui vero non nisi in canonico ieiunii
tempore constituto consecrari poterat. [1118.1.5] Sed
priusquam memoratus electus Gelasius consecrationis acciperet dignitatem, rex
prefatus Henricus, instructis insidiis, noctis silentio Romam ingreditur mensis
Martii secunda die ingrediente [1118.1.4] Legatione itaque
accepta, episcopus Troianae, archiepiscopus Sipontinae civitatis et complures
alii ad ipsius consecrationis solemnitatem properaverunt.
[1118.1.6] Apostolicus itaque regis ipsius ingressum sic
latenter deprehendens, reminiscens qualiter rex ipse dominum papam Paschalem,
eius predecessorem, et cardinales fraude et dolo cepisset, nec mora,
cardinalibus convocatis, fluvium Tiberis ingressus est; deinde prosperis ventis
mare sulcantes pervenerunt Gaietam. [1118.1.7] Rex autem
Apostolici egressum cognoscens ei apud Gaietam delegavit, quatenus Urbem
reverteretur, et locum, quoniam ad eius consecrationem libentissime interesse
et corroborare desideraret. [1118.1.8] Pontifex autem
Gelasius nequitiam eius et perfidiae telum longe lateque cognoscens,
[1118.1.9] "Miramur", inquit, "super talis
tantique viri legationibus: cum ad nos venturum se die Resurrectionis nuper
transmiserit, nunc vero nocturno tempore et ante condictum tempus comperimus
eum adventasse! [1118.1.10] Ego vero, Deo annuente,
consecrationis accipiam firmitatem; dehinc me, ubicumque voluerit, paratum ad
oppositum negotium inveniet". [1118.1.11] Quo audito,
qui missi fuerant, ad regem reversi sunt festinanter; qui vero omnia, quae a
predicto pontifice audierant, regi renuntiaverunt.
[1118.1.12] Deinde electus ille Gelasius die constituto a
cardinalibus, qui cum eo exierant, canonice et ordinate consecratus est apud
Gaietam, mense Martio superius memorato. [1118.1.13] Rex
autem pontificis ipsius responsum audiens, pestifero invento consilio,
archiepiscopum quendam Hispanum in pontificem et, ut ita dicam, invasorem
Ecclesiae constituit et consecravit. [1118.1.14] O nefas,
et terribile periculum: rex ille, qui Romanae Sedis et totius cattholicae
Ecclesiae defensor et adiutor fieri deberet, novam heresem et mortis genera per
universum orbem induxit! [1118.1.15] Romanorum igitur
complures, quorum mens erga Ecclesiae Romanae fidelitatem fixa manebat, visa
huiusmodi herese et cognita, aiebant: [1118.1.16] "Heu
miseri, cum nos ex longo nostrorum patrum vetusto ritu sine alicuius regis
adventu et licentia pastorem eligebamus, consecrabamus, quem volebamus, nunc
autem sine regis permissu iam amplius alium neque eligere neque consecrare ausi
erimus?". [1118.1.17] Deinde prefectus et alii
Romanorum nobiles, Gelasio canonice ordinato, apud Gaietam legaverunt,
dicentes: [1118.1.18] "Vestrae notescat paternitati,
pater et domine, nos et nostros amicos consecrationi illius excommunicati viri,
in pontificem scelestum constituti, nullatenus consilii et auxilii manus
dedisse. [1118.1.19] Et sciatis quoniam, Deo opitulante,
regis illius, viri iniquissimi, machinationes et consilia in proximo delebuntur
et Vos, Deo propitio, erroris et malignitatis destructor, ad sedem propriam et
locum cum letitia et honore revertimini".
[1118.2.1] His taliter actis, predictus Landulphus de
Greca, olim Beneventanus comestabulus, literas suas apud memoratum Gelasium
notificando, rectorem Stephanum Beneventanum, ex quo ipse depositus fuerat,
iustitiam egentibus non fecisse, super etiam domos suas et possessiones a
Beneventanis dirutas, nuntiavit.
[1118.3.1] Hoc anno predictus papa Gelasius Gallias ivit
secundo die mensis Septembris intrante, et Pisas applicuit; cumque, sicut
relatum est, pontifex Gelasius apud civitatem Pisanam ivisset, et
archiepiscopum civitatis consecrasset, inito consilio, navem ingressus est;
deinde, divina gubernante clementia, ventis secundis ultramontanas partes
transfretavit. [1118.3.2] Continuo archiepiscopi omnes, et
episcopi proceresque alii gaudio eum ineffabili et honore immenso susceperunt;
taliter igitur Gelasius acceptus cum predicto Anglorum rege confabulatus est. [1118.3.3]
Dehinc Apostolicus ipse stabilivit, ut in sequenti mense Martio synodum cum
patribus Franciae Teutonicisque celebraret, ibique de sacerdotii et regni
discidio longe lateque habito, Spiritu Sancto mediante, loquerentur. [1118.3.4]
Quantas autem divitias et munera argenti et auri partibus in illis Apostolicus
ille lucratus est, si sigillatim describere vellem, prius me tempus desereret,
quam copia recitandi. [1118.3.5] Sed antequam terminus
statutus synodum celebrandi advenisset, apud monasterium Sancti Petri, quod
vocatur Clunia, ubi diligenter morabatur, egritudinis mole detentus est. [1118.3.6]
Confestim se infirmitatis validae dissolutione teneri persentiens Palestrinum
acciri iussit episcopum, et imponere illi tanti honoris culmen Romanae Sedis
satagebat; previdebat enim se, ut fragilitatis est, corpore dissolvi. [1118.3.7]
Audiens itaque episcopus ipse huiusmodi verba pontificem proferentem, [1118.3.8]
"Absit", inquit, "omnino absit, ut tanti honoris ponderisque
cacumen indignus ego, et infelix, suscipiam, precipue cum auxilio Dei et
seculari virtute divitiarum Romana Sedes, temporibus nostris sub persecutionis
flagello dedita, defendi oporteat, et muniri! [1118.3.9] Si
vero meis acquiescere velitis consiliis, Viennensem archiepiscopum, virum
utique religiosum, prudentisque animi et secularibus ornatum virtutibus, ad
tale tantumque patrocinium eligamus. [1118.3.10] Dei namque
consilio, et beati Petri meritis et viri huius solatio Romanam Sedem, sub
tantae persecutionis periculo diutissime oppressam, credimus ad serenitatem
triumphumque sublevari". [1118.3.11] Quid multa? Et
Gelasio infirmanti pontifici, et ceteris cardinalibus aliisque omnibus episcopi
sermo complacuit; nec mora, archiepiscopum illum accersiri iubent, ut dicta
factis compleant et perseverent. [1118.3.12] Qui vero
vocatus viribus totis renuit, seseque tanti officii culmine indignum
clamitabat; sed celesti clementia ordinante, ad pontificalem infulam, Gelasio
egrotante et volente, promovetur. [1118.3.13] Die vero
altera adveniente, Gelasius pontifex, quarto videlicet kalendas Februarii, apud
predictum monasterium feliciter ex huius mundi ergastulo migravit ad Dominum.
[1118.4.1] Protinus, consilio invento, cardinales, qui
illic aderant, Petro Portuensi episcopo, quem pontifex Gelasius Romae vicarium
dimiserat, et ipsius Gelasii obitum, et qualiter archiepiscopum illum in
pontificem Calixtum elegerant, studiose delegaverunt. [1118.4.2]
Portuensis autem episcopus, literis acceptis, super ipsius Apostolici morte,
lacrimis manantibus, valde contristatus est. [1118.4.3]
Illico cardinales cum eo euntes pluresque Romanorum fidelium convocans,
Capitolium ascendit, ibique litteras missas ostendit, et legi precepit.
[1118.4.4] Quibus lectis, una voce et concordia Dominum
laudavere omnipotentem, quod eis virum prudentem et ornatum moribus in
pontificem largitus est; de obitu vero Apostolici Gelasii valde turbati sunt.
[1118.4.5] His ita gestis, consilii studio invento,
prefatus episcopus Landulpho Beneventano antistiti, et Ugoni cardinali
Beneventum regenti, clero et populo Beneventano Gelasii mortem et Calixti
electionem ordinatim mittere curavit. [1118.4.6] Continuo
Landulphus antistes cives, presbiterosque omnes et episcopii clericos ad Sacrum
fecit vocari palatium, ut eis ordinem rei annuntiaret; quibus accitis, literas
illas legi iussit, et exponi: nec mora, predicti Calixti electionem unanimiter
laudantes firmaverunt. [1118.4.7] Deinde "Te Deum
laudamus" canendo prorumpunt; sicque archiepiscopus ipse, et Ugo
cardinalis, clericorumque turba copiosa et civium multitudo a predicto Sacro
palatio usque ad episcopium cantando descendimus. [1118.4.8]
Postea vero eminentiori loco antistes ille ascendens cives oratus est, ut
fidelitatis manum erga Romanam Sedem perpetuo conservarent; quo facto, ad
propria remeavimus.
|