[1120.1.1]
Anno millesimo centesimo vicesimo Dominicae Incarnationis, et secundo anno
pontificatus domini Calixti secundi summi pontificis et universalis papae,
mense Martio, tertia decima indictione. [1120.1.2] Hoc
anno, mense Maio, tertio die ante festivitatem sancti Eustasii magna fluminis
Caloris advenit inundatio, quam nemo viventium tempore ipso potuerit recordari.
[1120.2.1] Per iddem tempus comes Rainulphus, cuius
mentionem fecimus, congregata militum peditumque caterva innumera, una cum
Roberto de Monte Fusco supra predictum castellum, quod Tufum vocatur, commeavit.
[1120.2.2] Continuo montem quendam munitum valde
conscendunt, in quo castelli munitiones mirabiliter construentes, vallo, aggere
illud circumeunt et lignorum machinas circumquaque componunt; et eo taliter
munito, Tufum illud sepissime acriterque expugnabant; Rao autem, castri
dominus, viriliter obviabat. [1120.2.3] Comes igitur
Iordanus audiens Rainulphum comitem supra Tufum illud castelli munitiones
construxisse, et horis omnibus belli apparatus fecisse, nec mora, collecta
equitum peditumque manu copiosa, ad castellum, quod Montis Falconis dicitur,
haud longe a Rainulphi comitis tentoriis, tetendit. [1120.2.4]
Deinde cardinalem Ugonem Beneventum regentem, et Stephanum rectorem
Roffridumque Beneventanum Electum arcessiri precepit; et eis advocatis, ad
comitem Rainulphum illos destinavit, addens in mandatis, quod libenter a comite
Rainulpho iustitiam sumeret, et ipse ei iustitiam consequeretur. [1120.2.5]
Comes haec audiens pollicitus est, et accipere iustitiam et libenter sectari.
[1120.2.6] Quid plura? Tufum illud dimittunt et ad pontem
Sancti Valentini, magna procerum caterva glomerante, congregantur; confestim
coram omnibus, data fide et accepta, treuvam a septimo die stantis mensis Maii
et usque ad kalendas Septembris firmiter confirmaverunt; in qua vero treuva
civitatem Beneventanam statuere.
[1120.3.1] Hoc anno, quinto die stante mensis Maii Capuani
constituerunt principem Riccardum, filium Roberti principis, domini eorum, eo
quod princeps ipse genitor eius infirmabatur. [1120.3.2] Et
eo constituto, Capuanus archiepiscopus, convocatis episcopis aliisque viris
prudentibus et Roffrido Beneventano Electo die Ascensionis Domini, quinto die
ipsius Maii stante, principem illum consecravit. [1120.3.3]
Octavo autem die post eiusdem filii sui consecrationem, princeps ipse genitor
suus ex hoc seculo decessit. [1120.3.4] Filius autem
principis illius, postquam consecratus fuit, decem dies advixit; quo defuncto,
Iordanum, predicti Roberti principis fratrem, constituerunt in principatus
honorem.
[1120.4.1] Hoc anno, supramemoratus papa Calixtus ab
ultramontanis partibus reversus est, et nono die intrante mensis Iunii Romam
ingreditur. [1120.4.2] Unde factum est, quod Petrus
Portuensis episcopus, tunc vicarius, cum aliis cardinalibus Romae manentibus,
aliisque clericorum turmis et viris utriusque sexus obviam pontifici illi
properavit. [1120.4.3] Gaudium igitur populi Romani et
letitiam si, lector, aspiceres, diceres et miratus prae gaudio tanto sub honore
et triumpho pontificem quempiam Urbem ingressum non fuisse. [1120.4.4]
Audiens itaque Ugo cardinalis, qui tunc Beneventanam civitatem regebat,
Apostolici adventum, Romam festinus tetendit et cum illo cives complures
adierunt.
[1120.5.1] Eodem anno, nono die intrante mensis Iulii
Rao nomine dominus Ceppaluni mortuus est.
[1120.6.1] Hoc anno, Bernardus abbas monasterii Sanctae
Sophiae tertio kalendas Augusti migravit ad Dominum; post obitum vero ipsius
abbatis quaedam monachorum pars, ultimo die stante mensis Iulii, monachum
quendam Ademarium nomine, abbatis Madelmi nepotem, in abbatem elegerunt.
[1120.6.2] Ad cuius electionem Ioannes venerabilis decanus,
Ioannes Grammaticus, vir per cuncta laudabilis, Rao sacerdos et monachus
aliique monachorum sapientum non consenserunt: unde factum est, quod discordia
ineffabilis inter eos habita est.
[1120.7.1] Hoc anno, dominus noster papa Calixtus, accepto
consilio, Beneventum advenit, et octavo die intrante mensis Augusti civitatem
ingressus est. [1120.7.2] Audiens itaque Beneventanus
populus ipsius adventum longe lateque optatum extra civitatem duorum milium
spatio gaudio magno repletus egrediebatur; tandem Apostolicus ipse a clericis,
hebreis et monachorum turba, et a presbiteris civibusque omnibus gloria et
gaudio magno suscipitur. [1120.7.3] Preterea Amalfitani
omnes plateas cunctas vestibus sericis, palliisque et ornamentis pretiosis in
adventu illius ornaverunt; infra ornamenta vero turribula aurea, argentea cum
odoribus et cinnamomo posuerunt. [1120.7.4] Pedes namque
Apostolici et habenas equi cives quatuor a ponte Leproso et usque ad portam
Sancti Laurentii ducebant; deinde quatuor alii usque ad episcopium; ab
episcopio autem quatuor iudices Ioannes, Persicus, Guisliccio et Landulphus
usque ad Sacrum Beneventanum palatium detulerunt.
[1120.7.5] In comitatu Apostolici, lector, si adesses,
timpana percussa, cimbala tinnientia et liras sonantes aspiceres et re vera
firmares, Apostolicum alium tali sub triumpho et gaudio ingressum non fuisse
civitatem.
[1120.8.1] Diebus autem non multis decursis, complures
civium, qui amici Landulphi quondam comestabuli extiterant, Apostolicum
precantur, quatenus ei copiam habitandi tribueret in civitate: comestabulus
vero per triennium Montem Fuscum habitaverat. [1120.8.2]
Apostolicus igitur fidelium suorum precibus favens, sicut postulaverant,
licentiam impendit; continuo obviam exeuntes cum Iordano comite, qui pro eo
venerat, Landulphum illum civitatem introduxere.
[1120.9.1] Audiens autem Calixtus pontifex discordiam
illam, quae inter fratres monasterii Sanctae Sophiae pro electione facta
supradicti Ademarii regnabat, monasterium advenit, et congregatis fratribus,
satis abundeque super electione tali locutus est.
[1120.9.2] Tandem, cognita rei veritate, et quia electio
illa canonica et regularis non valebat, a Petro Portuensi episcopo ceterisque
cardinalibus, qui illuc convenerant, irrita et fracta iudicata est; confestim a
pontifice Calixto confirmatur. [1120.9.3] Quid multa?
Licentiam fratribus dedit ut, quem vellent, abbatem eligerent; quo facto, ad
palatium Apostolicus reversus est. [1120.9.4] In crastinum
autem, quarto decimo die intrante mensis Augusti, tota fratrum collectio locum
capituli solitum ingreditur ibique, Spiritu Sancto mediante, de facienda
electione pleniter tractavit. [1120.9.5] Interea predictus
Ioannes venerabilis decanus personam fratris ad tantum ferendum pondus idoneam
elegit, et fratribus in unum congregatis eam patefecit; denique unumquemque
interrogavit, si persona ipsa eis complaceret; at ipsi una voce, una concordia
dignam fore clamavere. [1120.9.6] Fratres vero ipsi numero
fere quinquaginta convenerant, et clamantibus illis, personam illam Ioannis
quidem Grammatici, virum prudentem, ornatum moribus, comprehendunt et eum
invitum et renuentem iubilando cathedram supersedere fecerunt; ipse autem
indignum, infelicem se coram nobis omnibus clamitabat.
[1120.9.7] Deinde actio venerabilis sacra: et monachus
virgam in manu eius pastoralem posuit, et eum ad locum abbatis in capitulo
statuerunt; continuo decanus primum, postea fratres omnes pedibus eius, ut
moris est, advolvuntur et unicuique pacis osculum ipse donavit.
[1120.9.8] Electo autem eo, nuntium Calixto pontifici
dirigit congregatio, significans Ioannem Grammaticum electum fuisse; audiens
igitur Apostolicus, quod regulariter electio illa fieret, complacuit ei, et
confirmavit. [1120.9.9] Diebus autem non multis excursis,
predictus pontifex Calixtus monasterium Sanctae Sophiae advenit, et inter
Missarum solemnia quarto decimo kalendas Septembris prefatum Ioannem
Grammaticum, quem congregatio monasterii elegerat in abbatem, consecravit.
[1120.9.10] Die vero ipsius consecrationis dedicatio
altaris Beati Mercurii celebratur in Sancta Sophia.
[1120.10.1] Diebus autem non multis elapsis, prius ad
predicti Roffridi electionem pontifex Calixtus inducias posuit, ut ad
constitutum tempus ieiunii, mensis quidem Septembris, consecraretur; cumque ad
id ventum est, magno cum honore et diligentia eum in Sacro Beneventano palatio
presbiterum statuit. [1120.10.2] In crastinum autem, die
dominico, coram episcopis decem numero, Sedis Beneventanae suffraganeis, illum
ad pontificalem infulam sublimavit; inter quos venerabilis Ioannes monasterii
Sanctae Sophiae abbas affuit; die vero consecrationis ipsius festivitas sancti
Ianuarii celebratur.
[1120.11.1] Hoc anno, biduo post consecrationem predicti
archiepiscopi Roffridi Calixtus pontifex, consilio accepto, deposuit Stephanum,
qui tunc rector fuerat, et ordinavit rectorem Rossemannum diaconum, filium
Rossemanni monachi.
|