[1121.1.1]
Anno millesimo centesimo vicesimo primo Dominicae Incarnationis, et tertio anno
pontificatus domini Calixti secundi summi pontificis et universalis papae,
mense Martio, quartae indictionis. [1121.1.2] Hoc anno,
domina Labinia, abbatissa monasterii Sanctae Mariae a Porta Summa, infirmitate
valida detenta est. [1121.1.3] Videns itaque se ad mortis
transitum tendere, consilio accepto, cunctas ancillas Dei sorores suas vocari
precepit; quibus vocatis, ita eas alloquitur: [1121.1.4]
"Credo vestram non latere prudentiam, sorores carissimae, quantum erga
monasterium istud et vestram caritatem laborem perpessa sum. [1121.1.5]
Unde, Deo favente et vestris orationibus succedentibus, status monasterii huius
enituit et ad perfectionis culmen attinxit. [1121.1.6] Nunc
autem, sicut conspicitis, validae infirmitatis periculo teneor et certa sum ab
hoc corpore cito dissolvi: familiaritatem igitur vestram suppliciter postulo,
quatenus petitionibus meis faveatis; presertim cum, Deo teste, nihil preter
monasterii proficuum a vobis petiero. [1121.1.7] Previdi
enim corde post meum decessum, discordiam electionis oriundam et monasterii
causas ad detrimentum pervenire; unde, si vestrae placuerit caritati, vivente
me, discidium hoc auferatur et personam, quam dixero, abbatissam
statuamus". [1121.1.8] Quid plura? Bethleem, filiam
Girardi comitis de Grecis, patefecit; audita itaque persona eis complacuit, et
studium electionis laudaverunt. [1121.1.9] His actis,
predicta domina Labinia abbatissa migravit ad Dominum; continuo Roffridum
Beneventanum archiepiscopum et Rachisium Sancti Modesti abbatem arcessiri
iubent, ut factum illud firmarent et statuerent; qui vero petitionibus earum faventes
factum illud firmaverunt. [1121.1.10] Diebus autem non
multis elapsis, archiepiscopus ipse monasterium advenit et abbatissam illam
secundum ordinem regulae nobis et multis aliis viris consecravit aspicientibus;
ad cuius sacrationem Ioannes venerabilis abbas Sanctae Sophiae et predictus
Rachisius abbas Sancti Modesti convenerunt, quarto die intrante mensis Aprilis.
[1121.2.1] Hoc anno, octavo decimo kalendas Iunii Robertus
de Monte Fusco a Rogerio, filio Trogisii, et fratribus suis apud Beneventum
gladiis, heu miser, maceratus est: quem si, lector, aspiceres, capite
orribiliter ceso membrisque eius divisis et per partes diffusis, miseratione
motus lacrimarum fontem super eo produceres et de tali tantoque homicidio
mirareris! [1121.2.2] Predictus autem Ioannes monasterii
Sanctae Sophiae abbas venerabilis cum quibusdam fratribus ad cadaver illud
properavit, et eo viso, mirabiliter orruit mirabiliusque lacrimatus est; nec
mora, illum taliter cruentatum ad monasterium perduci precepit, quem iuxta
ritum Christianorum occisorum sepellierunt. [1121.2.3]
Confestim comes Iordanus Montem Fuscum properavit, et pactis intervenientibus,
suae castellum illud obtinuit potestati.
[1121.3.1] Eodem anno, supradictus pontifex Calixtus,
exercitu congregato, super civitatem nomine Sutrim tetendit: Gregorius autem
ille, quem predictus rex in pontificem statuerat, civitatem ipsam obtinebat. [1121.3.2]
Quid longius morer? Viribus sumptis, civitatem illam comprehenderunt et
Gregorium illum turpissime, ultra quam credi potest, iniuriis afflictum
ligaverunt; deinde illum super camelo imponentes Romam taliter captivum et
vestibus propriis exutum perduxere, nono kalendas Maias. [1121.3.3]
Pontifex igitur Calixtus Deo et Petro apostolo gratias agens, gaudio magno
repletus Urbem triumphans ingressus est; deinde, consilio invento, ad
monasterium Sanctae Trinitatis, quod Cava dicitur, illum delegavit.
[1121.4.1] His ita peractis, predictus pontifex Calixtus,
consilio invento, Salernum ivit, quinto die intrante mensis Septembris, ut
pacis firmamentum cum duce Guidelmo et Rogerio comite confirmaret.
[1121.5.1] Hoc anno, quarto kalendas Septembris
archiepiscopus Salernitanus, nomine Alfanus, defunctus est; quo defuncto,
Calixtus supramemoratus pontifex Romualdum diaconum cardinalem archiepiscopum
Salerni consecravit, mense Septembris mediante.
[1121.6.1] Hoc anno, Robertus Sclavus obiit decimo die
stante mensis Decembris, et Rachisius abbas Sancti Modesti; ad cuius obitum
Ioannes venerabilis abbas monasterii Sanctae Sophiae cum quibusdam fratribus
properavit. [1121.6.2] Continuo cadaver eius ex more
paratum ad monasterium sepelliendum perduxit; deinde, peractis exequiis, in
tumba quadam marmorea positum est.
[1121.7.1] Aliud quoque, si placuerit, explicabo.
[1121.7.2] Septima namque die kalendarum Martiarum Agnes,
abbatissa monasterii Sancti Petri Apostoli, quod situm est infra civitatem
Beneventanam, in Sacro Beneventano palatio ascendit et super Bethleem,
abbatissam monasterii Sanctae Mariae, quod est constructum ad portam Summam
conquesta est, videlicet quod contra voluntatem suam abbatissa effecta esset de
predicto monasterio Sanctae Mariae, affirmans quidem monasterium illud suae
ditioni positum et monasterio Beati Petri subditum esse.
[1121.7.3] Apostolicus autem hoc audiens predictam Bethleem
vocari precepit, ut iustitiam ex hoc consequeretur.
[1121.7.4] Continuo adveniens querimonias audivit et per
advocatos suos respondit, se dictis illius fidem dare non debere, nisi
rationibus scriptis, quae dixerat, probaret. [1121.7.5]
Tunc Apostolicus, quia valde infirmabatur, curiam in conspectu suo servare non
poterat: Divitio Tusculano episcopo, et Grisocono cancellario, Roberto Pariensi
et aliis cardinalibus precepit, ut super hoc negotio iudices existerent et
discordiam utriusque monasterii, rationibus cognitis, sedarent; quod et factum
est. [1121.7.6] His ita decursis, prefata Agnes abbatissa
per advocatum suum ostendit privilegium quoddam, per quod Leoprand, olim dux
civitatis Beneventanae, concessit et tradidit predictam ecclesiam Sanctae
Mariae cum omnibus suis pertinentiis sub iure et dominio predicti monasterii
Sancti Petri Apostoli. [1121.7.7] 0stendit item privilegia,
quibus Pandulphus princeps et eius successores confirmaverant eandem ecclesiam
Sanctae Mariae sub potestate iam dicti monasterii Beati Petri; iterum protulit
alia privilegia et munimina ipsius, monasterio pertinentia.
[1121.7.8] Ad haec iam dicta Bethleem, abbatissa monasterii
Sanctae Mariae, per advocatum suum produxit in medium cartas et instrumenta
eiusdem, monasterio pertinentia, in quibus continebatur, a quinquaginta annis
iam preteritis et usque ad presens abbatissam continuatim in monasterio Sanctae
Mariae prefuisse; ex quibus prior fuerat Labinia nomine; secunda Sicelgarda, et
aliae, quarum nomina in earum instrumentis legebantur. [1121.7.9]
Nos autem memoriae ducimus ex moderno tempore abbatissam Labiniam eidem monasterio
secundam prefuisse. [1121.7.10] Similiter in ipsis
muniminibus legebatur, prepositas ipsi monasterio per se causas et negotia et
prefuisse et egisse. [1121.7.11] Ostensis itaque ab
utraque parte privilegiis et muniminibus illis, et lectis, predicti cardinales,
iudices dati, in partem euntes super auditis querimoniis sententiam
protulerunt. [1121.7.12] Ventilata igitur sententia ex
communi consulto, domino papae Calixto eam intimavere, ut ipse, quam
invenerant, sententiam confirmaret; Calixtus autem pontifex, nec mora, dicta
eorum et confirmavit et fidem attribuit. [1121.7.13] Et
sententia talis fuit: videlicet ut predictum monasterium Sanctae Mariae amodo
et perpetuo propriam habeat abbatissam, a Romano quidem pontifice consecrandam,
ita ut sororum congregatio apud iddem monasterium Sanctae Mariae degentium
potestatem habeat eligendi abbatissam, qualem voluerit, salvo tamen censu, quem
pars ipsius monasterii persolvat annualiter ad predictum monasterium Sancti
Petri, quatuor oblatas scilicet, et duos cereos in Nativitate Domini, in
Resurrectione totidem, in Assumptione beatae Mariae totidem. [1121.7.14]
Super etiam sententiam ipsam Apostolicus ipse scribi precepit et a cunctis
prefatis cardinalibus constitutis super hoc iudicibus testari mandavit; in quo
vero libello iudicii ipse pontifex manu propria se subscripsit. [1121.7.15]
Confirmata itaque et sic roborata tali sententia, predictae Bethleem venerabili
abbatissae illam delegavit, talibus et tantis ornatam cardinalium testimoniis,
quatenus amodo et perpetuis temporibus pars monasterii ipsius quieta permaneat
et sine aliqua a parte Beati Petri perturbatione vel molestia consistat. [1121.7.16]
Preterea, privilegio signato, confirmavit iddem monasterium Sanctae Mariae cum
omnibus possessionibus ei pertinentibus, quatenus omni tempore inviolatum
permaneat et sine cuiuslibet contrarietate vigorem obtineat.
|