[1124.1.1]
Anno millesimo centesimo vicesimo quarto Dominicae Incarnationis, et sexto anno
pontificatus domini Calixti papae. [1124.1.2] Hoc anno,
prefatus Roffridus Beneventanus antistes, consilio accepto, corpus sanctissimi
patris nostri Barbati Beneventani presulis ex altaris tumba, qua per multa
annorum curricula quieverat, abstraxit; altare vero illud non honeste, prout
decebat, habebatur, precipue quia structura novi episcopii loco ipsius altaris
producebatur: iccirco inde amoveri iuxta fabricae sententiam oportebat.
[1124.1.3] Archiepiscopus itaque prenominatus episcopos
duos suos suffraganeos vocari precepit, quatenus eorum consilio et auxilio
talis tantusque copiosus thesaurus inveniretur. [1124.1.4]
Continuo, quibusdam civibus advocatis et clero, medio noctis silentio
archiapresul Roffridus ecclesiam ingrediens ad altare superius nominatum
adivit, et coram omnibus episcoporum solacio illud confregit; et altare fracto,reliquiae
sanctorum, quorum nomina nesciuntur, inventae sunt.
[1124.1.5] Quibus eductis, in altum fodi precipitur, ut diu
desideratum pignus prefati corporis videretur; nec mora, lapis quidam pretiosus
invenitur ex omni parte acriter miroque laboris opere conclusus, quem vectes
ferrei sustentabant; et eo invento, letitia eos invasit immensa, qui ad
tollendum lapidem viribus omnibus conabantur; sed quia fortiter ob duritiem
operis tenebatur, lapis ille et assensu omnium frustatim confringitur.
[1124.1.6] Quo sublevato, divina gratia favente, beatissimi
Barbati corpus inventum est! [1124.1.7] Prefatus itaque
antistes primum omnium locum ingreditur et ossa cineremque advolvens, gaudio
magno laudibusque sonantibus, ad medium propalavit.
[1124.1.8] O quale gaudium, lector, aspiceres, et
alacritatem, cum longe margaritas optatas temporibus nostris invenimus!
[1124.1.9] Ossibus autem collectis, ad altare Sancti Sebastiani,
cantantibus hymnis, producuntur. [1124.1.10] Mane autem
facto, tota civitas catervatim prorupit, et Deum omnium conditorem laudabant,
qui eis tale tantumque beati corpus Barbati largiri dignatus est; de ossibus
namque ipsius vidimus quaedam, et osculati sumus.
[1124.1.11] Quibus ita peractis, precepit archiepiscopus,
ut primum presbiteri portae Summae, et clerici simul cum laicis ad episcopium
descenderent, et coram sacratissimo Barbati corpore vigilias celebrarent.
[1124.1.12] Confestim ex iussu archipresulis sacerdotes
conveniunt, et cereis lampadibusque accensis, simulque magno laicorum comitatu
utriusque sexus et etatis iubilando descendimus; sicque unaquaeque civitatis
porta diebus singulis usque ad octavum diem peregit.
[1124.1.13] Die itaque octavo adveniente, pridie kalendas
Iunii, sub altare lapideo corpus beati Barbati prefatus archiepiscopus, duobus
secum episcopis adhibitis, locavit; et eo taliter locato, altare in honore
beati Barbati dedicavit; ad cuius dedicationis solemnitatem turba multa
civitatis convenit, quatenus delictis eorum Deus omnipotens indulgeret.
[1124.1.14] Archiepiscopus itaque iam fatus loco
eminentiori ascendens, ut videre et videri ab omnibus possit, peccatorum
partem, divina favente clementia, condonavit; donavit iddem aliis omnibus, qui
usque ad octavum diem festivitatis sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad
dedicationem illam devote concurrunt.
[1124.2.1] De miraculis autem, quae ob predicti patris
nostri Barbati merita honoremque Iesus Christus, humani generis amator, nobis
omnibus aspicientibus, ostendere dignatus est, licet sermone inculto
paternitati vestrae explicabo. [1124.2.2] Cumque, sicut
supra scriptum est, beati corpus venerabile in conspectu omnium ad altare
Sancti Sebastiani per dies octo teneretur, vir quidam, Ioannes Sutor vocabulo,
episcopium ingreditur et ante sanctissimi Barbati corpus terratenus, lacrimis rigantibus,
prosternitur; qui continuo a clero populoque astante, qua de causa defleret,
interrogatur; et ille cuncta, quae acciderant, e vestigio patefecit:
[1124.2.3] "Dum ego noctis silentio in stratu
quiescerem meo, corporis somno debito soporatus, en adest ante oculos vir
quidam canitie venerandus, vestimentis indutus dealbatis, qui vero paulatim
accedens stratui meo appropinquavit: [1124.2.4]
"Quare", inquit, "cum ceteris ad vigilias canandas coram ossibus
preterito die non advenisti meis? ". [1124.2.5] Et
ego: "Pater, quoniam dolore gravi brachium meum cum dextera tenebatur; sex
etenim mensium spatio miser ego tali langore perturbor".
[1124.2.6] Addidi quoque: "Dicito mihi, quo nomine,
pater, vocaris?". [1124.2.7] Et ille:
"Barbatus", ait, "Beneventanae quondam civitatis
episcopus". [1124.2.8] Subiunxit item: "Brachium et manum
ipsam cito mihi ostendas!". [1124.2.9] Tandem ego,
quia dolore torquebar, non citissime manum extendi; extensam tamen tetigit eam,
et ita cursu rapido dolor ille dilabitur, ac si nunquam manum cum brachio dolor
ille tenuisset. [1124.2.10] Protinus, mane facto, surrexi
et sanitatem cito exortam mirabar; adveni itaque gratias et laudes creatori
omnium Deo et Barbato sanctissimo presuli, cuius meritis evasi,
rediturus". [1124.2.11] His ita narratis, tintinnabula
omnia episcopii pulsari iubentur, ut civitatis populus ad audiendum videndumque
tale tantumque miraculum convenirent: prorupit continuo tota fere civitas, et
medicorum omnium medicum gloriosiorem benedicendo laudavimus. [1124.2.12]
Manum illius cum brachio curatam scriptor ego palpavi; vicini namque illius
testabantur, quod tempore longo eum infirmari cognovissent; quo viso, ad
propria letitia referti reversi sumus.
[1124.3.1] Aliud quoque miraculum, quod redemptor generis
humani Christus Iesus diebus ipsis operatus est, ad prefati patris nostri
Barbati gloriam enarrabo. [1124.3.2] Rusticus quidam, de
castello Montis Fusci habitator, talis tantique viri famam sanctitatis audiens
Beneventum venit, qui per longa annorum curricula, nervis cruris pedisque
arefactis, claudicaverat; tenebatur quidem iugiter dolore terribili, et quasi
pede ad clunes ligato, miser ille horis omnibus cruciabatur.
[1124.3.3] Continuo ante basilicam prosternitur Sancti
Barbati, redemptorem omnium Deum efflagitans, quatenus ei pristinam restitueret
sanitatem; et eo taliter orante, soporis gravitate arripitur, et ceu semivivus
noctis unius spatio ibi moratus est. [1124.3.4] Noctis
igitur ipsius silentio, en adest vir quidam etate senili productus, canitie
veneranda locupletatus qui, sicut ex eius lingua audivimus, eum taliter
expergefactus est: [1124.3.5] "Surge", ait,
"festinus, et propera altare nomine meo consecratum exquirens ibique,
favente Salvatoris clementia, sanitatis gaudia longe lateque optatae
consequeris". [1124.3.6] Et ille: "Quis
es", inquit, "qui mihi tantum thesauri pondus promittis?". [1124.3.7]
"Barbatus", ait, "Beneventanae civitatis episcopus". [1124.3.8]
Confestim claudus ille audaciam sumens loquendi, "Non possum" ait,
"infelix ego sic pergere; videsne, qualiter pede siccato cruciatus hic ego
permaneo? [1124.3.9] Tuae namque sanctitatis famam
persentiens cursu rapido asello supersedens adveni, ut tuis intercessionibus
salutis optatae letitiam adipiscar". [1124.3.10] Nec
mora, pater ille Barbatus manum extendens pedem aridum et tibiam tangit,
inquiens: [1124.3.11] "Festina celeriter, et sanitate
accepta, ante altare prosternito!". [1124.3.12] His
auditis, surrexit sanus, fuerat qui claudus, et alta voce Deum laudat, per quem
sibi dona salutis talia donantur, per quem sibi gaudia dantur; et mane facto,
ecclesiam ingreditur Deo et patri Barbato gratiarum actiones rediturus. [1124.3.13]
Narrat itaque, qui claudus fuerat, e vestigio cuncta, quae sibi acciderant,
populo advenienti, et qualiter longo ex tempore claudicaverat, nervis
contractis; fatetur etiam prefatum episcopum Barbatum sibi apparuisse et eius
interventu sanitatem accepisse desideratam. [1124.3.14]
Fragor interea tanti miraculi civitatis partes partiumque angulos invadit et
catervatim ad videndum hominem cives properaverunt; quo viso, Factorem omnium
laudantes ad propria remeavimus. [1124.3.15] Diebus autem
non multis elapsis, mulier quaedam manus arridas nervosque obductos ferens ad
beneficia presulis Barbati accucurrit; quae coram altaris presentia accubuit,
et lacrimis manantibus, Salvatoris misericordiam invocabat. [1124.3.16]
Lacrimas autem eius omnipotens Dominus ex alto aspiciens et confessoris sui
Barbati gloriam ostendere volens, qualis quantique apud eum triumphi consistit
coram omnibus, qui convenerant, manus sic arefactas cepit mulier illa ad celum
erigere. [1124.3.17] Deinde voce clara prorupit, sanitatis
auxilium in manibus et nervis circumflexis sensisse: digitos re vera curvatos
aperuit et compages digitorum omnium, gratia divina favente, solutae sunt. [1124.3.18]
Ad haec populus fere totus festinat et celorum regem patremque nostrum Barbatum
benedicendo magnificavimus.
[1124.4.1] Hoc anno, tanta fuit fertilitas vini quod, nobis
et multis aliis videntibus, centum saumae pro triginta denariis vendebantur.
[1124.5.1] Et eodem anno, supramemoratus papa Calixtus
duodecimo die intrante mensis Decembris migravit; post cuius obitum cardinales
omnes Ostiensem episcopum, nomine Lambertum, in pontificem Honorium elegerunt;
qui vero Calixtus annis quinque et mensibus novem pontificatus cathedram
gubernavit. [1124.5.2] Continuo Honorius ipse pontifex ordinatus,
Petrum presbiterum cardinalem rectorem apud Beneventum delegavit.
|