[1125.1.1]
Anno millesimo centesimo vicesimo quinto Dominicae Incarnationis, et primo anno
pontificatus domini Honorii, mense Martio, tertia indictione. [1125.1.2]
Hoc anno, undecima nocte mensis Octobris adveniente, novum terribileque
Beneventi advenit prodigium et, ut audivimus, per civitates alias et oppida
civitati Beneventanae contigua. [1125.1.3] Nocte siquidem
illa, nobis omnibus sopori debito incumbentibus, terremotus subito factus est
inauditus, ita quod universi nos exterriti mortem expectabamus. [1125.1.4]
Continuo civitatis populus expergefactus lacrimis singultibusque exestuans ad
episcopium festinavit; alii quidem civium ad monasterium Sanctae Sophiae Deum
precaturi, salvatorem omnium, festinavimus. [1125.1.5]
Terremotus vero sic terribiliter accidit, quod turres, palatia et universa
civitatis edificia concussa tremabant; terra quoque et saxa a tanti tremoris
formidine in duas partes scissa sunt; muri quoque civitatis ruentes domos
quorumdam terratenus prostraverunt: regem vero testamur eternum, terram sub
pedibus cerneres labefactari! [1125.1.6] Quid dicam?
Terremotu tanto stupefacti et prae timore insolito arescentes ad ima descendere
cogitabamus; sicque usque ad solis ortum locis sanctorum gemitibus lacrimisque
adherentes fletibus multis precabamur Dominum, corporum et animarum salubrem
medicum, ut pietatis viscera nobis indignis largiretur. [1125.1.7]
Tertio, ut ferebant, et quarto terremotum illum accidisse nocte illa
affirmabant; die vero insecuta circa meridiem, en adest iterato terremotus
concutiens, quod si, lector, adesses, oculata fide universa civitatis edificia
tremere et palpitare videres! [1125.1.8] Prefatus igitur
pontifex Honorius, qui tunc apud Sacrum palatium Beneventanum morabatur, tanti
terremotus concussionem nocte illa persentiens cameram egreditur, et Sancti
Ioannis basilicam properavit; continuo terratenus prosternitur et coram altare
salvatoris Dei misericordiam, lacrimis irrigantibus, invocavit. [1125.1.9]
Mira res, et omnibus inaudita viventibus, quae nusquam temporibus istis, et a
quibus recordari potuerit, sic evidenter accidisset!
[1125.1.10] Nocte siquidem semel terremotus concussionem
advenisse complures memoriae ducimus et firmamus: nunc vero die noctuque
sepissime ad quindecim usque dies terremotus tempestas perduravit.
[1125.1.11] Ex cuius terremotus formidine cives stupefacti
ad episcopium et ad ecclesiam Sancti Leonis Papae cum letaniis et magno
lacrimarum singultu viri, et mulieres parvuli quoque clamantes ad Dominum
festinarunt; quin etiam prefatus pontifex Honorius, cardinalibus vocatis, nudis
pedibus magnas super hoc ad Deum lacrimosas preces effudit.
|