[1128.1.1]
Anno millesimo centesimo vicesimo octavo Dominicae Incarnationis, et quarto
anno pontificatus domini Honorii papae, mense Martio, sexta indictione.
[1128.1.2] Hoc anno, papa Honorius venit Beneventum cum
ducentis militibus Romanorum, et invenit Robertum principem Capuanum et comitem
Rainulphum cum exercitu magno et civium Beneventanorum multitudine super
castellum Turris Palatii, et illud valde expugnantes et obsidentes; quod
castellum erat Ugonis Infantis. [1128.1.3] Ugo etenim ipse
contra predictum principem et comitem Rainulphum instabat, et castro illo sic
obsesso et mirabiliter expugnato, dominus, qui illud observabat, quia illud
defendere non valebat, in potestate principis et comitis illud tradidit.
[1128.2.1] Quibus ita peractis, predictus Apostolicus
Honorius audiens comitem Rogerium Siculorum contra eius voluntatem et
fidelitatem cotidie insistere et Apuliae partes detinere, Robertum principem
nomine et comitem submovit ut, exercitu congregato, super comitem illum
Rogerium festinent. [1128.2.2] Quid multa? Simul cum
principe et comite illo Apuliam descendit predictus Apostolicus, et Grimoaldum
Barensem et Tancridum vocari precepit, ut omnes unanimiter adversus comitem
Siculorum insistant; quod et factum est. [1128.2.3] Comes
itaque Rogerius, sentiens Apostolicum cum exercitu valido militum et peditum et
baronibus illis adversus se venientem, in montana secessit, devitans Apostolici
virtutem, ne aliquo modo aliquid ei sinistrum contingeret; et sic per
quadraginta dies Apostolicus ille ardenti sole mensis Iulii fatigatus circa
comitem illum obsedit. [1128.2.4] Interea predictus
princeps, quia delicati corporis erat et laborem sustinere non poterat, cepit a
fidelitate Apostolici declinare, excogitans qualiter castra eius dimitteret et
ad propria repedaret; et tentoria sua amoveri fecit et iter arripere conabatur.
[1128.2.5] Apostolicus itaque principis fraudem, et aliorum
baronum, deprehendens, pactis intervenientibus, ducatum predicto comiti Rogerio
per cancellarium Aimericum et Cencum Fraiapanem se daturum promisit, et ut
comes ille circa Beneventum veniret, ibique ducatus honorem ei firmaret. [1128.2.6]
Et his actis, Beneventum Apostolicus ille revertitur, et comes ille, exercitu
suo aggregato, Beneventum venit et in monte Sancti Felicis castrametatus est.
[1128.2.7] Inde, pactis inter se compositis et
promissionibus adimplendis, predictus Apostolicus in octavo die Assumptione
sanctae Mariae ducatus honorem comiti illi in conspectu fere viginti milium
hominum largitus est, ad pontem scilicet Maiorem, iuxta fluminis ripam, post
solis occasum: multis enim negotiis intervenientibus, dies ille totus
disputando inter se consumptus est. [1128.2.8] Et quia
comes ille civitatem Beneventi introire dubitabat, ideo predictus Apostolicus
foris, ut dictum est, ad pradictum pontem exivit et ducatus ei tribuit honorem.
[1128.2.9] Et ducatu accepto, dux ille sacramento iuravit
non esse in facto vel consensu, ut beatus Petrus, et dominus papa Honorius
eiusque successores cattholici civitatem Beneventanam perdant, et principatum
Capuanum non capiat vel permittat ad capiendum; et his omnibus actis, Salernum
revertitur et Siciliam repedavit.
[1128.3.1] Diebus autem non multis elapsis, predictus
pontifex Honorius, consilio accepto, Romam reversus est, sed priusquam urbem
Romam ingrederetur, pars quaedam Beneventanorum secundo die stante mensis
Septembris Guidelmum, tunc Beneventanum rectorem, in Sacro palatio Beneventano,
gladiis eductis, occidit. [1128.3.2] Videlicet miser ille
rector furorem partis illius fugere tentans, post altare Sancti Ioannis de
Cappella Palatii fugit et ibi occultans infra pedes Ioannis presbiteri, qui ibi
Missam tunc celebrabat, se abscondit; sed evadere non potuit: ibi vero cultris
percussus est, et foris eductus de palatio illo proicitur.
[1128.3.3] Et pedibus eius funem ligaverunt, sicque per civitatis
plateam usque ad carnariam Sancti Laurentii, heu miser, lapidibus obrutus
productus est! [1128.3.4] Et eo defuncto, populus civitatis
furore arreptus domum Potonis Spitameta, et Ioannis et Guisliccionis iudicum,
et Transonis, et Laurentii et Lodoici medici destruxerunt; ipsi vero et
Dauferius iudex populi caventes superbiam ad Montem Fuscum fugiunt.
[1128.3.5] Continuo, communitate intra se ordinata, populus
fere totus iuravit, ut ex tunc et septem annis completis et quadraginta diebus
non esset habitator civitatis predictus Poto Spitameta cum aliis supradictis,
qui civitatem exierunt.
[1128.4.1] Eodem anno, Ioannes, abbas Sanctae Sophiae,
octavo die stante mensis Novembris mortuus est, et Franco, qui tunc erat
mansionarius, electus est.
[1128.5.1] Audiens autem predictus pontifex mortem rectoris
illius sic contigisse, dolore turbatus valde civitati Beneventanae minatur,
ultionem pro tali facinore insectari. [1128.5.2] Continuo,
consilio accepto, miserunt ad predictum pontificem legatos, dicentes mortem
rectoris per stultos, et viros iniquos advenisse, et rogantes, ut rectorem
idoneum mitteret et pacem donaret Beneventanis; pontifex autem, consilio accepto,
dominum Girardum cardinalem rectorem nobis mandavit.
|